{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars II 5.2.5.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 5.2.5.2","ref":"5.2.5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.5.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii","urn":null},"verse":true,"words":275,"text":"Civ. 1. - - Nos vero decet\nLibrare mente, qua via errantem iuvet\nRevocare Regem; vine et armatis minis?\nAn obsecrando? Civ. 2. Nulla vis civi potest\nTuta satis esse. Pectoris marmor prece\nMollire praestat. Est suus miti locus\nOrationi, robur est precibus suum.\nAdde: obstinata vulnera immiti manu\nTractanda non sunt Facile distringi potest\nIn arma dextra; facile sed frangi quoque.\nAmbigua semper alea est Martis. Quid est,\nQuod Marte petimus? Regis evelli scelus,\nServare Regem. Totus hic cardo rei est,\nNeutrum per arma evincimus, Regum ferox\nAnimus ferocit civium assultu magis,\nEt impotentem sumit a fluctu impetum\nIn sensa mentis propria. Si rigidus fuit,\nMagis obrigescit Deinde quis Regem, furor\nUbi intumescit, servet? Insana ruit\nPlebs omnis ira, nec capit modum calor.\nPrecibus agendum censeo. Hoc civem decet.\nHoc regis urget dignitas.\nCiv. 3. Numquam vacat\nDiscrimine aestus civium. Sumptis semel\nRex cedet armis: longa sed trahitur mali\nCatena nostri. Tempori aptabit fidem,\nSed tacitum in imis toxicum fibris alet.\nErumpet istud, quando metuemus minus;\nNec providentes opprimet. Vulnus grave\nTegit cicatrix saepe, non sanat: Furor\nRegum abit in annos; tuncque vindictam evocat,\nCum prima flammae occasio locum facit.\nSimulare prima est indoles Regum. Undique\nSeu vincat ira nostra, seu vincat Ducis,\nDiscrimen urget. Mollior cauto via\nTenenda civi est.\nCiv. 4. Flectere immitem grave est.\nPericulosum frangere.\nCiv. 1. At si non sinant\nSe dura flecti corda, quid agendum est super?\nCi. 4. Media tenenda est semita: et minae et preces\nSaxo applicandae. Si preces locum obtinent, mora\nMinae cavendae: Si locus non sit preci,\nMinae admovendae, Civ. 1. Longa non superest\nNec scelera tolerant tempus: haec debet dies\nRegi salutem, Civibus vitam dare.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 5.2.5.1","label":"DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS II., SCENA QUINTA. Cives dubitant, an vi, an precibus Regem aggrediantur.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.5.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 5.2.6.1","label":"DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS II., CHORUS. Docet vindictam de caelo per hominum scelera violenter trahi.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.2.6.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml","quality":"ocr"}}