{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars II 5.3.2.2.51-96","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 5.3.2.2.51-96","ref":"5.3.2.2.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.3.2.2.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.3.2.2.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.3.2.2.51.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Cons. Regia potestas, est potestatis Dei\nPars aliqua. Desinit esse Rex, qui non regit\nPopulum Tonantis lege. Si hoc nomen cadit,\nIam vindicandi iura me stringunt.\nRod. Dei est\nStatuere Reges: tollere, hoc quoque est Dei.\nCons Quandoque Reges Numen expungi sinit,\nRod. Ut reliqua scelera, quae tamen et idem vetat.\nCons. Ergo feremus impii Regis iugum?\nAbi: statutum est: ibit in Regem furor,\nQuo stante sexus omnis ac aetas ruit.\nRod. Meliora Consul. Causa si constet. nihil\nCoepta remorabor: Causa dum nondum patet,\nCautius agendum est. Cons. Ore veridico Deus\nEdixit ista: Populus immeritus luit\nDelicta Regis. Ista restatus palam\nIncola propinquae rupis Elphegus, cui\nArcana saepe pandit e caelo Deus.\nRod. Adverto fraudem. Consul, excelsae tene\nMentis tribunal: pondera et dicta, et virum.\nQuae somniavit dormiens, vigilans putat\nDecreta caeli. Durus hic morum vigor,\nHaec silvicultrix vita plerumque obiacet\nIllusioni. Demus haud modicum notae\nPrudentis animi, levia si credis. Tamen\nFac esse caeli verba; prudentem virum\nPrius decet librare, quam statuat, modum.\nExaminemus unde? quo fonte? hauriat\nElphegus ista: vera si constet sides,\nSi verba Superum, iussa si caeli probet;\nEgo, ego ipse tecum in arma, et in flammas ruam.\nCo. Constabis ista mente? Ro. Dum constat polus.\nCon. Adeste cives propius. Hoc vestras manus\nCompulit in arma; scelera quod Regis petant\nIugulum innocentum civium?\nTrib. Hoc iustos vocat\nPopuli furores. Con. Istud Elphegus, poli\nInterpres, animis indidit? Tr. Et aequum fuit\nAudire Caeli verba. Con. Quis vero a Deo\nHaec iussa tulerit, lance matura satis\nNon ponderatum est, Dixit Elphegus: statim\nFides secuta est. Tr. Credidimus. Con. At par fuit\nCredenda lanci appendere. Hinc dandam moram\nRodericus irae suadet, ut constent prius\nIndicia caeli, ne dolo inductus furor\nIn paenitenda proruat. Tr. Id aequum reor.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 5.3.2.2.1-50","label":"DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS III., SCENA SECUNDA. Componitur a Roderico tumultus populi., lines 5.3.2.2.1-5.3.2.2.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.3.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.3.2.2.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 5.3.2.2.97-105","label":"DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX: SIVE ALPHONSUS DECIMUS, LEGIONIS ET, ACTUS III., SCENA SECUNDA. Componitur a Roderico tumultus populi., lines 5.3.2.2.97-5.3.2.2.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.3.2.2.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/5.3.2.2.97"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml","quality":"ocr"}}