{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars II 6.2.2.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II 6.2.2.2","ref":"6.2.2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.2.2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.2.2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.2.2.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii","urn":null},"verse":true,"words":425,"text":"Quonam abiit ergo. Fl. Quo solet.\nAr. Sed quo solet?\nFl. Veteres amores quo trahunt. Ar. Sed quo trahunt?\nFl. Suam ad magistram, prima quae excepit sinu,\nPrimoque lacte pavit, et primos gradus,\nSonosque primos docuit, et puerum stata\nCura educavit, ad suam Euprepiam. Ar. Puer\nIuvenisque semper tenuit Euprepiae latus,\nSed nihil amoris prodidit. Verum est. Dea est\nMatura, prudens, consili grandis capax,\nPlacida, modesta, moribus adultis gravis,\nQuaeque sui amores ingerere possit viris,\nSed non Iuvenibus. Indolem Iuvenes gravem,\nRugas severae frontis. obtutum asperum\nNon facile amant. Sed longus in amorem potest\nUsus migrasse. Fateor, Euprepiam aestimo,\nSed esse sponsam silii nolim. Nimis\nLucem veretur publicam, et noctes amat,\nGaudetque vitam ducere remotam procul\nMortalibus. Pon. Aretine, consilium Poni,\nSi placet, amori cede tantisper. Potens\nAmor esse primus assolet Iuvenum: tamen\nVolatilis etiam esse, et inconstans solet.\nObex amorem irritat, enervat mora.\nCommunis haec affectuum lex est: cito\nExsuscitantur; si moram trahas, cadunt.\nNec obviandum est, quando fervescunt. Obex\nOppositus animum indurat, et mentem obstinat.\nIuvenile pectus cum semel amorem bibit.\nConsilium, et omne mentis amittit iubar;\nIlludque solum conspicit, cuius tenet\nAssectus animum: totus hic haeret sui\nImpos. Serenum lenta sed pandit mora,\nFacilemque praestat ductui. Nato breve\nConcede tempus. Nuptias si non amat,\nDissimula amare: regere si popules fugit,\nEt avita Patrum sceptra, et augustum iubar,\nGenio id relinque\nAr. Cauta sectari velim.\nSi prima patior semina, exsurget seges.\nPo. Si prima semina opprimis, fructu cares.\nAliquid necesse est semper adolescens amet,\nIn hoc parentis studia versari decet,\nUt nati amorem flectat in cursum boni.\nAr. Sed ipsa amori robur accrescit mora.\nPo. Etiam remittit. Peccat ad tempus calor\nIuvenilis animi, et impotens aestus sui:\nSed ipsa per peccata fit sapiens amor.\nDevia secutus semitam in rectam gradus\nReferte discit.\nAr. Sera medicina est malo,\nDiuturna amori quando concessa est mora,\nUt flamma, vires auget, et crescit mora\nPo. Sed quanta, quanta flamma, sese ipsam vorat.\nAr. Non ante, quam per aedium clades merum\nBustum relinquat.\nPon. Melior e bustis domus\nDeinde surgit. Ar. Sed bona in busto iacet.\nPon. Sic est: amantes error ad mentem vocat:\nNec anie sapiunt, quam per errores suos\nPeccasse videant. Nullus affectus mora\nNon languet: at nec impetu frangi potest.\nAd summa cum pervenerit, cadere incipit.\nAr. Nimium iuventae fidis.\nPen Expertus loquor.\nSaepius amoris Iuvenis affectum bibit.\nIterumque ponit, unda quam fluctus suos\nLevet, prematque. Sequere consilium meum.\nDies quod una denegat, id adfert sequens.\nAr. Sequar. sed an proficua consilia, haereo.\nSed quis repente clangor increpuit nemus?\nSuccede frondi: Faunus huc flectit gradum.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 6.2.2.1","label":"CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS II., SCENA SECUNDA. Aretinus intelligit Evergeten ad Euprepiam abiisse: confert cum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.2.2.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars II 6.2.3.1","label":"CONNUBIUM MERITI ET HONORIS: SIVE EVERGETES, ET ENDOXA., ACTUS II., SCENA TERTIA. Alphenus Faunus vestem Evergetae invenit, et plaudit. Agnoscit eam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-ii/6.2.3.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars II. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica2_1.xml","quality":"ocr"}}