{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.4.8.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.4.8.2","ref":"1.4.8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.8.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii","urn":null},"verse":true,"words":399,"text":"Cac. IUssa expedivi.\nSyn. Quid novi adportas?\nCac. Nihil,\nQuod esse certum existimem: at multum spei.\nSyn. Quid retulit illa?\nCac. Quod solet mulier sagax,\nCum quid rogatur. Finxit indignans minas\nIn fronte et oculis, seque surripuit gradu;\nModestiaeque nube conficta brevem\nTexit repulsam; ut gratior menti accidat\nSemel negatus, quando se reddet favor.\nEud. Aretae ergo formam caelitem, et vultus notas,\nSerenitatem frontis, oculorum faces,\nNon antepones gratiae, quae te fugit,\nTuosque mores odit?\nCac. Ignoras dolos\nGenii muliebris: odia confingit foris,\nMinasque vultu; incendia affectu coquit:\nSimulatque displicere, quod summe vover.\nEud. Sit facta vultus ira, sit fictus dolus,\nTuoque demum affectui victas manus\nInimica amica porrigat: poteris tamen\nPeriurus Aretae. et perfidus, pactam fidem\nRescindere?\nSyn. At cui? quae fides umquam data est?\nRidenda profers. Veteris aetatis fides\nRude documentum est. Saeculum hoc nescit fidem.\nEt si qua forte restat, hanc vulgus colit,\nNon aula Principum.\nEud. O capax scelerum dies!\nAudes negare, propriam Regi fidem?\nCac. Affectus omnis exulat, ubi Archaetia\nMentem occupavit.\nEud. O nefas!\nCac. Cave id nefas\nVocare, quod Rex approbat.\nEud. Etiam valent\nErrare Reges.\nCac. Quod libet, Reges valent.\nEud. Sed non licet, quidquid libet.\nCac. Dictum est satis.\nEud. Sed dicta nondum percipis.\nCac. Capio satis\nPerversa mentis sensa, et oppositum meo\nAnimum labori.\nEud. Domine.\nSyn. Quid frustra es? Sile.\nEud. Aurem benignus exhibe.\nSyn. Sile.\nEud. O Dii!\nSyn. Quousque tandem? Contumax, necdum siles?\nAbscede. Te nec aure, nec dignor meo\nTolerare vultu.\nCac. Qualis audacis tenor?\nQuae norma agendi?\nSyn. Quam sibi abiectum exprimit\nIm mente Regem? Servus imperia mihi\nLegesque ponet.\nCac. At nimis pravum tuas\nTrahit in abusum gratias. Nihil tamen\nTentasse tanta stupeo, cui tantum licet.\nSyn. At unde tantus cordis audacis calor?\nCac. Egressus aequi limites Reginae amor\nAuctoritate hunc fulcit, ut regni sibi\nArbitria solus arroget.\nSyn. Monstrum refers.\nCac. Patiere, ut Echo resona, quod tota palam\nNarratur aula, proferam: minimum tamen\nDixisse reputa. O si penetrarent tuas\nSensus in aures! Illa Reginae data\nA te potestas, huius arbitrio stetit,\nHic imperavit: unde plebs unum colit,\nUnum verentur aulici. Solum deest\nUt arrogatis iuribus nomen quoque\nRegale iungas, ipse Rex tota palam\nColetur urbe.\nSyn. Quidquid hic audet suo\nTentare fastu, facile moderabor: solo\nFacile superbas frondium affligam comas,\nQuae dignitatem Regiam obfuscant. Caput\nRegis coronat melius excisum manu\nVindice papaver, quam superbificis micans\nDiadema gemmis, vel peregrino iubar\nAuro diescens.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.4.8.1","label":"TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS III., SCAENA VIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.8.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.4.9.1","label":"TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS III., SCAENA IX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.4.9.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml","quality":"ocr"}}