{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.2.2.1-60","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.2.2.1-60","ref":"1.5.2.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.2.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.2.2.1.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Idok. - - - Caelites! quae se meis\nOffundit oculis forma?\nBul. Sinceri vides\nEffigiem amoris.\nIdok. Gratiae ingenuam tuae\nHumanitatem video.\nBul. Si quisquam mei\nTormenta cordis nescit, atque omni putat\nCarere amorem vulnere; dolores meos\nEt acerba cordis vulnera aspiciat, quibus\nAb amore crucior.\nIdok. Diva, sic partes meas\nPraeoccupare placuit? aut tepidum magis\nArguere amorem? Nobili officio doces,\nQuod me decuerat agere. Nascentem diem\nImitata, noctem mentis abstergis sinu\nSomnus premebat inscium, tu me excitas.\nSic ad micantes Solis orientis faces\nOculis sepultis excuti somnus solet.\nBul. Simulas amorem. Fingere ingenuus amor\nNeque vult, neque valet.\nIdo. Diva, nil fingo: tuae\nTeneor amore gratiae.\nBul. Solis mihi\nSi pulchra tribuis nomina, et amoenas vices,\nHoc non amare est.\nIdo. Sceleris ego tanti reus?\nBul. Sol pura lux est: tu sequi noctem eligis.\nIdok. Erras: venustas frontis extersae faces\nAdoro.\nBul. At umbras inter occultus petit\nAmor hic latere.\nIdok. Caecus est amor. Hinc amat\nCelari in umbris.\nBul. Nudus est etiam: hinc fugit\nVersari in umbris.\nIdok. Flamma, quae tegitur, magis\nViolenta pugnat.\nBul. Sed suas perdit quoque\nOppressa vires.\nIdok. Opprimi sed non potest:\nAn nec patere debet.\nBul. Id quisquam vetet?\nIdok. Vetat fluentis temporis velox fuga.\nBul. Semper aperire innoxiam flammam licet,\nQuando ad decentes ardor aspirat faces\nCandidi Hymenaei. Turbidae flammae tegi\nGaudent vapore fumeo: at puri nitor\nIgnis sub auras emicat, et astris suos\nLoquitur calores.\nIdok. Diva nil memet tui\nFateri amantem vereor: at dum me tegit\nCultus alienus, nequeo me, quis sim, palam\nAperire, Formam tectus externam indui,\nUt obtinerem gratiae munus tuae.\nAt coniugalis iura si credas tori\nA me requiri, Regiae sortis decus\nAliud iubebit.\nBul. Regiae sortis decus\nQuidnam iubebit!","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.2.1","label":"TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA II.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.2.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.5.2.2.61-117","label":"TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS IV., SCAENA II., lines 1.5.2.2.61-1.5.2.2.117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.2.2.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.5.2.2.61"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml","quality":"ocr"}}