{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.8.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.8.2","ref":"1.6.8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.8.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii","urn":null},"verse":true,"words":267,"text":"Bul. AN esse credam vera, quae rumor meas\nPertulit ad aures, Regis imperio Areten\nLetho peremptam!\nCol. Res nova, at vera est tamen,\nSpectata multis: Regis imperio occidit.\nBul. Quae causa tanto Regis humani fibras\nAccendit igne, coniugis mortem suae\nUt imperaret?\nCol. Causa non prodit: tamen\nQuaecumque fuerit causa, non fuerit levis,\nQuae tam benignum Principem, mitem, pium,\nFacilemque flecti; providum, ingenio gravem.\nPrudentiaque limpida et mente ardua.\nTam singularem moverit, mortis ream\nUt iudicaret.\nBul. Nempe iam rigido nimis\nSuperba cilio, et arrogans visa est nimis,\nNec sustineri facilis. At de Archaetia\nQuis sermo in aula? Vera num populi canit,\nAn falsa rumor? Regiae mentis sinum\nAlio calere ab igne, et Hymenaeo alteri\nIam postulari Archaetian.\nCol. Sensus quidem\nEst iste Regis, fine carit urus tamen.\nNam, quod patere credo iam Princeps tibi,\nSub hoc amictu Archaetiae, occulto latet\nDolo Idokerdus.\nBul. Si tamen doli inscius\nRex coniugalis postulet sociam tori,\nQuid illa quae consilia disposuit?\nCol. Erit\nPonenda larva.\nBul. Fausta, quae larvam abstrahet\nFortuna nobis. Namque delusus dolo\nPrinceps amores vertet, et forsan meos\nPoscet Hymenaeos; nostra conditio alium\nConnubialis foederis nodum vetat,\nNolente Rege. Vade; quid subsit rei,\nQuae vera sint, quae falsa, discerne, et mihi\nRefer fidelis nuntia.\nCola. Obsequium paro,\nSed quid timores, tanta quid prosit tuis\nCautela factis? Quae lubent, tuto potes.\nExempta plebe Nympha, vulgoque altior,\nSuo, quid alias deceat, exemplo docet.\nBul. Bulaea, pande temor, et clausos sinu\nRevela amores. Forte miseratus tuas\nRex ipse flammas corde, concipiet paris\nAmoris ignes. Ille si prodat suos\nAnimi calores, prodere et tuos potes,\nVenia est amoris alter alterius amor.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.8.1","label":"TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS V., SCAENA VIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.8.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 1.6.9.1","label":"TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA, ACTUS V., SCAENA IX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/1.6.9.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml","quality":"ocr"}}