{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars III 3.1.5.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 3.1.5.2","ref":"3.1.5.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.5.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.5.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii","urn":null},"verse":true,"words":320,"text":"FOrtuna Solis aemula optatum diem\nIn vota ducit. Nimius at risus mihi\nSuspectus esse sortis auratae potest.\nFortuna vitrum est: frangitur, quando micat\nArcana quam vis pectoris Olaus mihi\nSui repandat. Spondeat tuta omnia,\nSuspicioque absit omnis, et vultu sibi\nSimilis eodem constet: in populo nihil\nProdat moveri; facta Canuti licet\nNomenque sileat: fidere ambiguis tamen\nNon usque licitum rebus est. Silentia\nIpsa mihi sunt suspecta. Natura, aut Deus\nProfunda corda Regibus magnis dedit.\nTale. Obstupeo Araldum, et dubito num constet sibi.\nSolitus lantes pectoris nuper sinus\nAperire mihi, nunc cordis arcanum tegit,\nSi vera narrat animus, hodiernus mihi\nMea vota Phoebus advehet. Superos prius\ncaelo evocemus; victimam admoveat sacris\nAris Sacerdos; consulat multa prece\nDelubra Divum, parte qua nimbus cadet,\nEt quam beatus sortis afflatus vehet\nMeditata nostra.\nTrug. Nil nego superis: tamen\nFrustra pavemus. Militum nullae strepunt\nPro Rege turmae; nullus apparet domi\nForisque belli sibilus; nulli aerem\nLacerant boatus, nec repercusso die\nRadiant mucrones: et ierislaeum tacet,\nTacet et Amundum fama, nec Magnum strepit\nSecura si sunt omnia, est vanus timor.\nTalet. Silentione credis? hoc apte tegit\nPersaepe fraudes. Fama Canutum tacet,\nTacet arma nostra; nec tamen ponto procul\nDistant remoto. Nemo vicinis canit\nTabulata maria ratibus, et totus tamen\nMulto flagello remigum Oceanus gemit.\nPiscator hamum celat, et laqueos tegit,\nQuicumque praedis inhiat. Urbanae domus.\nCastella, villae, quanta populorum queunt\nAgmina tenere clausa? quantus militum\nTegere cohortes? Saepe quod minimum patet\nMagis minatur. Cinere fors gliscit suo\nSepultus ignis, donec in nostrum ruat\nExcidium apertus.\nTrug. Iustus est, fateor, metus,\nPrudensque cura. Vade, qua portus maris\nNostris paratas servat obsequiis rates.\nIllic Alindum detine intendum rei:\nIn varia Araldum distrahe; ut cautus minus\nPericla videat: tesseram nostri doli\nDisperge cives inter. Ego cautus doli\nSubeo penates regios. Dubia regant\nEventa Superi!\nTal. O fata! clementes Dii\nAudite gemitus patriae, et tandem modum\nPonite tyranno! causa non nostra hic latet,\nSed filiorum, civium, et vestra, o Dii!","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 3.1.5.1","label":"OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS I., SCAENA V.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.5.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 3.1.6.1","label":"OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU., ACTUS I., SCAENA VI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/3.1.6.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml","quality":"ocr"}}