{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.8.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.8.2","ref":"5.3.8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.8.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii","urn":null},"verse":true,"words":354,"text":"Mis. QUae forma mentem ludit? an iste est Sidrach?\nAn finxit alter?\nAbd. Iste, Balthassar cui\nLatus ambit, iste verus est Sidrach.\nMis. Prios\nErgo fuit ille larva, et Acheronte erutum\nMonstrum profundo, Sidrach es? vel nos tui\nImago fallit? Caelites! ipse es Sidrach,\nEs ipse frater. Ergo quod spectrum tui\nStetit ante vultus?\nSidr. Ipse sum Sidrach: mei\nQuae vos fefellit umbra? quod monstrum adstitit\nMendace vultu, et pectori incussit metum?\nAbd. Superi! quis ille, cuius in vultu Sidrach\nTotus refulsit? Larva, quae struxit dolum?\nSidr. Quae spectra? quaeve monstra? quis subitus timor\nVos inquietat? Ego ego sum vester Sidrach,\nBalthassar hic est.\nAbd. Ille, qui coram stetit:\nQui Sidrach ore finxit. et fronte, et coma\nTotoque tractu corporis, quanta gravis\nMole rationis ursit, ut mentem ad novos\nRitus moveret! Nempe damnabat gelu\nAnimi obstinati. Posse coniungi duo\nCredebit ista, ut corde teneatur Deus,\nPalam colossus ficti adoretur Dei:\nObtemperare posse nos Regi simul,\nSimulque posse Numinis legi obsequi.\nSibi id statutum mente: se vinci sacris\nOraculorum sensibus, mendacium\nNullum esse crimen, iura non laedi Dei\nVoce simulata.\nMis. Pondus exemplis dabat.\nSimulasse David, quando demotam sua\nStatione mentem finxit, et visus levis\nEst scurra plebi: membra mentitum patri\nFraterna iacob: Abraham nostri inclitum\nGeneris parentem, quando Pharaonis stetit\nAnte ora Regis, voce mendaci suae\nNomen sororis coniugi Sarae dedit.\nBalth. Quid vos ad ista?\nAbd. Poscere hunc nodum moras,\nDecere iustum lenta consilia virum;\nNec ante nos exempla trituros sua,\nQuam tu audiaris.\nBalth. Cauta suggessit Deus\nResponsa linguae. Fraude quam sancta dolum\nTexit scelestus! Crusta verborum potest\nFictio putari; nucleus rerum latens\nMendacii nil continet. Abraham Deo\nDictante didicit, extimescendum nihil,\nQuod coniugalis iura violaret tori.\nAt si colosso thuris incendas dapes,\nSi genua curves, voces si inclames deum,\nSimulacro honores aureo haud ficte dabis,\nQuos ferre vero Numini, ac soli decet.\nHinc in videntes robur exempli meat,\nEt non videntes. Namque quod gerimus palam,\nHoc in remotas orbis aufertur plagas\nNarrante fama; fitque multorum via,\nQuae trita ab uno est, cuius ingenium sagax,\nSapiensque pectus, mentis illustrem facem\nPopulus veretur. Nec reliqua fuco vacant,\nIntus refellam singula, et pandam dolos.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.8.1","label":"SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS III., SCAENA VIII.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.8.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.9.1","label":"SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS III., SCAENA IX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.9.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml","quality":"ocr"}}