{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.9.2","citation":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.9.2","ref":"5.3.9.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.9.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.9.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.9.2.md","author":{"name":"Nicolai Avancini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini"},"work":{"title":"POESIS DRAMATICA, Pars III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii","urn":null},"verse":true,"words":385,"text":"QUod evenire posse non rebar malum,\nEst in propinquo.\nSac. Sed tamen verbis fidem\nMeis negabas.\nArioch. Credidi vanum metum.\nSac. Verum experiris. Multa formidem licet,\nAt spero plura. Signa, quae prodant scelus,\nAperta habemus. Nostra nisi torpet manus,\nOpprimere fas est, antequam erumpat malum.\nPrimum hoc agendum est, principes tantae rei\nUt detegantur. Vana nisi fallit meam\nSuspicio mentem, Summer et Maloch scelus\nHoc ordiuntur, promovent, urgent, regunt,\nUterque mentis providae est, foetum caput\nUterque magna consili mole erigit,\nAuctoritate uterque non modica valet\nIn plebis animos. Vetera quid memorem odit\nPerque impeditas ambitus longi vias\nExasperatum cordis arcani sinum?\nAntiqua saepe plaga sentitur magis.\nSac. Ex altiore mugit hoc fulmen loco.\nBalthassar haud est innocens, et quos fovet,\nGeminus Sacerdos. Quidquid id demum rei est,\nQuaecumque grande parturit damnum mora,\nPraeoccupanda damna sunt, quando est gravis\nCopia maligni seminis, Quantus fremit\nHac urbe populus gente de Hebraea satus,\nSi coeat, urbs et Regia in cineres abit,\nTumulantur arae Numinum, et Hebraeus Deus\nAgit triumphos, Illa puerorum trias,\nMeri Sinones, vulpium ingenia, dolis\nAssueta capita, docti per fraudes gradi,\nScelerum architecta, parte non minima vacat\nMali latentis.\nArioch. Ista serpentis doli\nEst prima vena, toxici primum caput.\nErravi. Origo est altior, praestat tamen\nIsthaec silere. Sileo! sed pectus gravi\nAgitur procella, seque per fluctus rotat.\nErgo (quid urges improbe medullas dolor!)\nErgo peregrina, ignota puerorum trias\nSimulare docta, astuta, adulatrix, vafra,\nPrimos favores Regii affectus trahat\nPrimos honores rapiat? et frena imperi\nTractet? pudendum! Bella qui gerimus, caput\nRegis tuemur, hostium arcemus minas,\nDefendimusque capite venali Deos,\nNos turba vilis erimus, et stantes supra\nPueros colemus?\nSac. Video, quo tendant tuae\nArioch sagittae. Forsan et fingit dolo\nMonarcha amores. Ista sed melius silet\nCompressa lingua. Nemo, quod reges agunt,\nNotare tentet: sint proba, aut sint improba,\nAeque probare cogimur. Sed sint rei,\nSint vena Ephoebi prima; non soli tamen\nHoc moliuntur crimen.\nArioch. Hebraeum premi\nA Rege populum nemo non noscit. Solent\nHinc tacita crescere odia. Nam quisquis gravat\nPopulum tributis, pectoris amorem sugat.\nAdiunge mores dispares, ritus sacros\nAlios, et aliud Numen, et genium alium;\nHaec certa nostri sanguinis odia excitant,\nHinc si facultas par voluntati foret,\nEt ipsa tecta regia, et regnum, et Dii\nTraherent ruinam, templaque arderent suo\nCinere obruenda. En Melsar et Temnar.\nSac. Novo\nDamnanda coepta forsan indicio probant.","prev":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.9.1","label":"SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS III., SCAENA IX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.9.1"},"next":{"citation":"POESIS DRAMATICA, Pars III 5.3.10.1","label":"SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo, ACTUS III., SCAENA X.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolai-avancini/poesis-dramatica-pars-iii/5.3.10.1"},"credit":{"text":"Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/avancinidramatica3_1.xml","quality":"ocr"}}