{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 103","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/103.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Cęlum per suas partes de loco mouetur, non per se: quia circunductio tora sphęta sphęrę locum non mutat: quamuis partes in variam positionem transferantur: quę cum à sphęra sua sint inseparabiles, potestate tantum, cùm toto scilicet, sunt in loco, sphaerę verò singulae actu totę sunt in loco, excepto supremo, per superficiem extremam, quę, cùm multa superior sit, vt nec corpus, nulla superficie con tineri potest, summum tamen eęlum, quatenus inferioris sphęrę superficiem attingit, est etia in loco. Sed exterius ne per accidens quidem est in loco, atque ideo nec per aliud, nec etiam per partes suas de loco mouetur: quę cùm nullum habeat locum, propterea quiescere dicuntur Aristoteli, ratione scilicet loci, quo nul lo continentur: quauis circunducantur, & positionem partes mutent. Quoniam autem omnis motus causa quietis fit, & quę per se mobilia sunt, locum requirunt, per quem deferantur, & in quo quiescant, caelestia corpora, non eum locum desiderant, in quo per se, sed eum in quo per accidens, ratione partium scilicet, mo ueantur: cùm totum cęlum, singulaeque sphaerae, sint immo tae. vt autem aliquid per se quiescat, & per accidens mo ueatur, aliter quàm in circulum fieri nequit: quo motu totus locus conseruatur, & interim mutatio singularum partium necessariam adfert huius inferioris naturae varietatem: qui quidem fuit eius motus finis. Quamuis autem mundus non per se totus, per partes tamen suas totus quodammodo mouetur: hae verò partes vel separabiles sunt à suo toto velut elementorum partes, & secundum rectam lineam breuissima via mouentur, atque locum mutant: cuius etiam conditionis elementa tota sunt, ex omnibus nimirum eius generis partibus constituta: vel hę partes inseparabiles à suo toto sunt, vt cęlestium sphęrarum, quae cùm locum suum mutare non possint totę, cùm etiam eorum partes non separentur, & tamen motum requirant, rectè factum est, iiij pitiz vt eum consecuta sint, quo quidem ipsę continuò moueantur, cùm cęlum totum tamen interim locum suum non mutet.","prev":{"citation":"De natura libri V 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/102"},"next":{"citation":"De natura libri V 104","label":"104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/104"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}