{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 105","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/105.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"riam positionem partes eorum mouentur: quę propterea continuo locum suum mutant, cùm varium superioris & inferioris sphęrae locum attingant. Supremum cęlum non est in loco, per superficiem supremam, nec per locum mouetur, cùm superioris corporis superficie non contineatur: sed in varia positios nem eius quoque partes transferuntur. Elementa verò per omnes atque singulas partes positionem suam in vniuerso mutare possunt: ideoque mobilia in loco per se, & potestate esse dicuntur. At cùm locus comparatione continentis plani dicatur, eius quod continetur motu, locus non mutatur: sed quod mouetur alium suo motu continuo locum assequitur. Cùm interim omnis locus immobilis sit: vt cùm liquor aliquis ex vno vase in aliud transfunditur. similiter quę crescunt aut minuuntur in alio continuo loco sunt, nec cum ijs prior eorum locus augetur: nam alioqui continuo loci locus esset. Locus verò dicitur quatenus alia continet: & eatenus certè in loco esse nequit. Quòd verò puncti locus nullus sit, est manifestum: quia locus superficies est, quatenus aliquid continet: punctum autem, cùm indiuiduum sit superficie non continetur. Sed hactenus de loco satis. De tempore, & aeternitate. CAP. VII. Vm motu tempus admodum est coniunctum, quod nunc consideraturi su mus. quaquam verò Plato tempus interdum motum corporum caelestium appellare videtur, & Aristoteles etiam nonnunquâ illud vel motum, vel eius affectum quendam esse dicit, cùm tamen motus, & non tempus, celeritate tarditateque distinguatur, quid Lib. 4. phys. Tempus in motu vel continuo, Numerus ani morum dis fert à nu mero rerum. guatur, necessarium est, vt sint inter se diuersa: motus enim vnus altero celerior est: tempus autem celerius vel tardius dici nequit. Sed tamen haec aded inter se cognata sunt, vt tempus sine motu cognosci non possit. numerus enim motus per priùs & posteriùs tempus appellatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 104","label":"104","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/104"},"next":{"citation":"De natura libri V 107","label":"107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/107"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}