{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 108","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 108","ref":"108","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/108","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/108.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Quia ta men species numerorum in animis indiuiduae & semper eadem alijs numeris fluxis, veluti numeris motus, vt mensurę quaedam adhibetur, tempus, propte numeri speciem, animo conceptâ, mensura quoque motus definitur: & etiam ad animum merito refertur sic horae species, qua numeros motus per priùs & posteriùs complectimur, vicesies & quater repetita diem mensurat. Cùm tamen numerus animorum numero, qui est in motu, diuersus sit, tempus veri mensura dici nequit: quod alioqui sine numeranti bus animis nullum esses, insuper cùm motus, à quo tempus producitur, tempore mensuretur, quomodo ex eo quod nobis incertum est, nimitum ex mo tu, eiusdem motus certa quaepiam mensura sumatur. tempus iraque nihil aliud est, quàm numerus motus per prius & posterius: cuius species animis, veluti mensura, non quidem motus, sed eorum quae sunt in motu, continetur, propter quam etiam nonnulli tempus in animo constituerunt, & energia animorum illuc esse dixerunt, vicissitudinem prioris & posteriori rerum omnium numerantium, qua ex vna vita, hoc est, essentia momentanea, progrediantur in aliam, quaque non tantum motus, sed etia quies numeretur. Quauis non tam in quiete, quàm in motu, certa quaeda minima habemus, quorum numero reliqua metiamur, quemadmodum postea dicemus. Cùm animus itaque tum essentiam, tum vicissitudinem rerum suis numeris complectatur, secundum hac sententiam, prius & posterius, quod est in animis, temporis essentiam producet: nec de nominibus esse perinde soliciti debemus, modo res propositas intelligamus. Constat autem esse numerum per prius & posterius in animis & etia in ipsa rerum natura. verùm, si motu tempus produest mensura. Tempus verè non est mensura. Tempus Plotino. Plo. I. de gter. c. 10. Motus","prev":{"citation":"De natura libri V 107","label":"107","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/107"},"next":{"citation":"De natura libri V 109","label":"109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/109"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}