{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 111","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/111.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Haec minima est in corpore celerrimo, supremo nimirum caelo dum per minima quaeque continui mouetur: qua propterea reliqua metimur, non tantum ea quae mouentur, sed etiam ea quę quiescunt, & moras longiores trahunt. Quòd si vero quid citius quam primum caelum, & etia aequabiliter moueretur, eius motus numero, motum etiam primi caeli & reliquorum om nium metiremur. Nam oportet mensuram esse certam, & vel minorem, vel parem illi, quod mensuratur. verum vt haec, & omnem temporis rationem melius intelligamus, ea paulo aliter consideremus. Cùm in natura rerum corporatarum minima quaedam sint, vltra quę progredi non licet, primum etiam cęlum constat ex ijs continuatis: qui vel in hanc, vel in illam mundi positionem distributi sunt, & motu caeli positionem vnius alterum inuadit: sic vt minimum, quod prius vnam positionem tenebat, obtineat continuò sequentem. minimae verò differentiae positionis, respondent minimis corporis continuati: quas positionis differentias, haec vti diximus, motu consequuntur. motus itaque mutatam positionem tanquam efficiens causa praecedit. In mutata verò positione prius & posterius est, quod à nobis numeratur. Et hęc quidem omnia sunt adhuc in rerum natura. Sed cùm actus rei mobilis, quatenus haec est mobilis, hoc est, ipse motus, positionem mutatam praecedat, & ex mutata positionę prius & posterius sumamus, quo tempus constituimus, videtur hoc potius numerus mutatae positionis, per prius & posterius debere definiri. verum positio, vel citiùs, vel seriùs mutatur, quarenus motus velox est vel tardus. principium verò temporis & momentum constituimus minimam & citissimam mutationem, quam profert velocissimus primi caeli motus. Dum igitur hîc minimam positionis differentiam facit, per priùs atque posteriùs, momentum temporis producit, à quo continuato fit tempus.","prev":{"citation":"De natura libri V 110","label":"110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/110"},"next":{"citation":"De natura libri V 112","label":"112","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/112"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}