{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 112","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 112","ref":"112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/112.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Sunt igitur momenta temporis inter minimas mutatas positiones motu productas, quodammodo collocata. Iam differentiae motus à differentia mobilis & causae mouentis sumantur. Cùm mouens est potentissimum, & mobile obsequentissimum, finis motus cum efficiente conuenit in vnum. nullum enim impedimentum medium est quod ea derimere possit. Hinc est quod incorporeorum energiae tempore non mensurentur. corpo ra verò dimensa vim mouentis causę retardant: quę propterea per partes finem suum consequuntur. Inter ea tamen magnum est discrimen: quaedam enim propiùs ad incorpoream naturam accedunt: quaedam ab ea longiùs recedunt: illa facillime, haec difficillime motu suo multa consequuntur: quae nimirum longiorem moram trahunt, prouenientem ex imbecillitate causae mouentis. Minimè verò segnes, primi scilicet cęli, causae mouentes, propter minimam moram, minimis differentijs mutatae positionis per priùs & posteriùs, minimum temporis producunt. Erit igitur momentum mora, quae minimis differentijs mutatae positionis primi caeli continetur, & tempus ex pluribus momentis constitutum, quae per prius & posterius mutatae positionis numerantur. vt autem in vniz in vniuersum loquamur: vnus energia sua cuncta con tinet, nec vt aliquid consequatur motum aliquem requirit: reliqua verò continuo motu multa consequuntur, sed incorporea celeriora sunt, quam vt vllo corporeo mensurari vel numerari possint. corporeorum motus maiores moras trahut, & in ijs maiores morę motus aut quietis minoribus, & omnia minimis, quas continet motus primi caeli, dum minimas mutatae positionis differentias facit, tum mensuran tur, tum numerantur: in quibus momenta sunt, & in his tempus.","prev":{"citation":"De natura libri V 111","label":"111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/111"},"next":{"citation":"De natura libri V 113","label":"113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/113"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}