{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 115","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/115.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"vt sit aeternitas velur eius temporis, quod est in animis, exem plar: cuius species in intellectu nihil aliud sit, quàm essentia quaedam immobilis atque vita tota, simul ac vbique prorsus indiuidua, & energia perfecta con prehensionis veri bonique citra prius & posterius ab intellectus essentia non distincta, sedquae in ipso intelligendi actu consistat. Quae verò versantur in generatione, suam hauriunt essentiam successione prioris & posterioris. In quibus propterea fuisse, esse, & fore intelligimus, & si fore sustulerimus, cùm in acquisitione perpetua essentiae versentur, ipsa subitò non erunt. Aeternus autem, si erit adiunxeris, propter successionem, quae temporariam faceret aeternitatem, è sede sua labentur. Aeternitas itaque continet omne priùs & posteriùs citra successionem indiuisum. Simulacrum verò corporatum & temporarium, omnium rerum aeternarum ordinem simul comprehendere non potuit, sed vnum priùs alium posteriùs concipit: ita tamen, vt hic ordo diuisus imitetur ordinem indiuisum. Mentes cęlestes orbes mouentes, ad imitationem ordinis ęterni & indiuisi per priùs & posteriùs positionem corporum, quibus praefecta sunt, mouent, & cum ijs consentiunt reliquorum corporum motus. Is autem ordo rerum semper est in natura: qui ordini suo diuino respondet: VII. LIB. I. det: & cum à principio mundi in fine omnes ordines per prius & posterius contexantur, cumque in Deo sint indiuidui, primus tamen cum primo, secundus conuenit cum secundo, & ab aeternitate quisque suam essentiam suis vicibus haurit: quibus vnus semper ordo est in hac natura, qui continet totam praesentium rerum varietatem. Ordines verò priores fuerunt, posteriores sunt futuri.","prev":{"citation":"De natura libri V 114","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/114"},"next":{"citation":"De natura libri V 116","label":"116","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/116"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}