{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 116","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/116.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"Assyriorum, Graecorum, Romanorum, imperium indiuiso quodam ordine mens diuina complectitur: sed enim concipit natura per prius & posterius temporis diuisum. verùm quoniam quorundam, veluti minimarum positionum caeli, & aliorum quae sunt in continuo motu essentia momentanea est, tot ordines constituere, quod momenta sunt oportet. omnia tamen suam essentiam vel magis, vel minus perseueratione continuatam habent: cerui in trecentos, homines in septuaginta annos: qui totidem momentis numerantur, & tam diu esse praesentia dicuntur. Non autem tantum aeternitas omnium momentorum ordinem, ac omnem essentiam momentaneam, sed & cuiusque continuationem comprehendit. Quemadmodum autem artifex, dum automatum instrumentum conficit, illudque suis ponderibus librat, animo tenet eius per singula momenta positionis mutationem: quae quidem instrumentum ex illius mente sequitur: maximè, si vel artifex ipse, vel ex eius praescripto quispiam moueat illud ipsum instrumentum. Sic ex aeternitate diuinae mentis omnium rerum motus & singula tempora ducuntur. Cùm verò aeternitas indiuidua sit & vna: tempus autem per prius & posterius numeretur, an hoc infinitum sit, hic quaeri solet. De infii A - diby G De infinito, quodque mundus finitus sit, & vnus.","prev":{"citation":"De natura libri V 115","label":"115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/115"},"next":{"citation":"De natura libri V 117","label":"117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/117"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}