{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 118","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 118","ref":"118","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/118","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/118.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Quòd si verò cuncta componuntur ex diuersi generis partibus, & hae finitae sunt, erit igitur & totum finitum: quòd si sint infinitae, plura necessariò concedemus infinita. At elementa rerum omnium, quantitate, numero, virtute finita sunt. ergo etiam quae componuntur ex elementis. Elementa quoque finito motu feruntur ad definitum locum, in quo tandem quiescunt, & caelum etiam mouetur in circulum finitum. nam alioqui nunquam rediret in idem: quod contra rationem omnem est & experimentum. Nec etiam infinitum in finito loco vel moueri, vel quiescere potest, nec etiam in infinito: cùm alius locus non sit, ad quem infinitum feratur, aut in quo quiescat. Quòd si corpus aliquod infinitum esset, eius quoque potestas infinita foret. Alioqui sit immensum corpus. a b. euius potestas fis a nita. c. d. pars autem infiniti. e. f. pars finitae potestatis. g. h. Sic vti queadmodum. g. h. ad. e. f. ita. c. d sit ad. a. b. Ex hypotnesi namque sumimus partes similes vtriusque totius. Atqui finitę potestatis ad suam partem est analogia: qualis erit etiam inter finitum & suam partem: & sic infinitum cum finito conueniet: infinitaque certa quaepiam pars constituetur: quod est praeter omnem rationem. Hinc intelligi potest itaque, finitas vires in infinito non esse, nec infinitas in finito. Si est igitur infinitum, erit in eo quoque potestas infinita. Nunc haec accommodemus ad motum, cuius naturam principium esse dicebamus. Vires autem mouendi temporibus motus è diuerso respondent: vt si vis aliqua spatium aliquod aliquo tempore conficit, à dupla spatium idem dimidio tempore, sed ab infinita minimo tempore quodcunque spatium, immo verò citra tempus vllum conficietur: at hîc omnia videmus in tempore moueri. Insuper nec infinitum affici potest à finito.","prev":{"citation":"De natura libri V 117","label":"117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/117"},"next":{"citation":"De natura libri V 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/119"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}