{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 120","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/120.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Nec tamen necessariò & coactus, sed eum sponte talem fecit: quòd voluntas eius semper sit cum bonitate coniuncta. Rectè verò factus est mundus finitus, quod in infinito partium nulla futura fuerat analogia, per quam tamen conspirare debent in vnum, & quod in indiuiduo bonum, vt in dis uiduo potiùs malum sit constitutum. Itaque mentes, maximè indiuiduas, scimus esse praestantissimas: deinde animas humanas: postea caelestium corporum formas: post quas sunt aliorum compositorum & elementorum formae Materia verò per quantitatem maximè diuidua, cum priuatione postremum & abiectissimum tenuit locum. At infinitum in infinitum diuidi posset: quod oma nem analogiam subuerteret, & partes in vnum non sineret conspirare. Sed cur igitur non sunt omnia facta sine dimensione. Quoniam hanc varietas peperit, ex ordine degenerationis, qui necessarius fuit ad perfectam vniuersi constitutionem. Non enim vnum quodpiam simplex, sed ex multis diuersi generis fieri debebat, quae inter se pulcherrima diuinaque analogia progrederentur à principio in finem, à summis mentibus, per multa media, in materiam & priuationem: quae iam est non enti tam vicina, vt inter eam & nihilum nullum nullum medium constitui possit. Quod autem meram priuationem rerum natura non admittat, iam prius est explicatum: vt etiam quod vnumquodque monadis & indiuidui, diuini scilicet characteris & insuper numerorum atque diuidui, hoc est particeps esse debeat sui defectus.","prev":{"citation":"De natura libri V 119","label":"119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/119"},"next":{"citation":"De natura libri V 121","label":"121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/121"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}