{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 126","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 126","ref":"126","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/126","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/126.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"similiter & hoc partes habebit alias priores atque posteriores. Oportet igitur vt continuum & motus pariter diuidatur. At si motus non est ex indiuiduis, similiter nec tempus. nam in parte tempoporis partem motus conficit quod mouetur. Inter ea verò quae non aequabiliter mouentur, celerius eodem tempore plus spatij percurrit: quia citiùs peruenit ad finem. Sit itaque spatium c. d. aequale spatio. e. f. per quod moueantur a. b. inter quae, si a celerius fuerit, citius perueniet ad. d. quàm. b. progrediatur ad. f. quo tepore a vlterius deuenerit, nimirum ad. g. & dum. b. ad. f. mouetur, tempus aliquod interponetur, quod respondebit motui. d. g. Sed quatenus vnum altero celerius est, eatenus plus ver minus temporis interponetur: tardius enim plus temporis, per minus spatium occupabit. hae verò differentiae statui posse videntur infinitae. Si namque a celerius sit quam. b. ad quaecunque puncta lineae. e. f. citius perueniet, quàm b ad aeque distantia puncta lineae. d. k. atqui puncta sunt infinita, quemadmodum iam est demonstratum. ergo & tempora, & motiones. Rursus quoniam praesens momentum finis est pręteriti principiumque futuri, necessarium est, vt idem praesens momentum sit in vtroque, tum praeterito tum futurò. Nam alioqui medium inter ea tempus fuerit, quod diuisum faciat, vt aliquid praeteritum LIB. I. CAP. VIII.","prev":{"citation":"De natura libri V 124","label":"124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/124"},"next":{"citation":"De natura libri V 127","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/127"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}