{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 128","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/128.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"At qui primus locus nec prius nec posterius habet: vnde liquet principium mutationis, cùm per continuum fiat, quod diuidi potest in infinitum, accipi nunquam posse. Ex iam dictis constare quoque potest, quod mouetur, antea iam esse motum, ratione scilicet diuisionis infinitae. Sit motus a. b. in primo tempore c. d. quod diuidatur in. f: ergo & motus in C diuidetur: idque fiet in infinitum. Ergo quoduis continuum, quicunque motus, quodlibet tempus diuidi potest in infinitum: vel potius tanquam in infinitum diuisibilia cogitari possunt, ad exactiorem omnium demonstrationem. tamen haec infinitae diuisionis potestas nunquam redigi possit ad energiam, animorum potius quàm rerum, & hypothescos potius quàm veritatis haberi debet. nam cùm continuum motus & tempus partes habeant, quae fingulae diuidi possint in infinitum, essent innumerabilia quaedam infinita: quod nulla natura rerum admittere, nulla mens humana comprehendere potest. Sed cùm ab vno cuncta facta sint, & aliquam eius imaginem gerant: quae non conseruaretur, per infinitam dimensionem, ea propterea veluti quoddam figmentum censeri debet: quamuis veluti cogitatio nihili, vacui, puraeque priuationis, quo substantiam plenius & habitum melius intelligamus, suam ad doctrinam praestet vtilitatem. Saepe verò falsas hypotheses sumimus, quo veras conclusiones exactius demonstremus. Sed in natura rerum sunt aliqua minima, quae quamuis vt diuidua intelligi possint, vlterius verè non diuidantur, eaque fortassis in diuersis corporibus sunt etiam diuersa: proptereaque Plato terram maioribus, ignem ignem minoribus partibus constare dicit. Ex illis autem minimis naturae particulis coagmentatis constat omnium corporum & totius vniuersitatis moles. Quod si dicant puncto punctum additum nihil reddere majus, nullumque continuum efficere: quod quae continuantur partibus in vnum coniungantur, minima verò nullas partes habeant, responde- Minima naturalia.","prev":{"citation":"De natura libri V 127","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/127"},"next":{"citation":"De natura libri V 129","label":"129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/129"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}