{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 129","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/129.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"bo, minima naturalia partes habere, non quidem naturales, sed marhematicas etiam infinitas. nec tantum haec minima naturalia partes, sed & figuras habent: siquidem vndiquaque sese contingunt: quid citra circunscriptionem fieri non posset. Ex his autem indiuiduis naturalibus, quae diuidua mathematica cogitant, & in animis nostris, non in natura, partes habent, corpora cuncta naturalia constant atque continuantur. Nunc accommodemus Motus quomohaec ad motum, praesertim ad motum per locum: do fiat per qui continui, propter eius cum celeritatem, tum minima. tarditatem, infinitam diuisionem requirere vide tur. Cùm enim corpus celerrimum minimum naturale conficit, interim tardissimum vix millesimae millesimam eius particulam percurrit: vnde videri potest naturale minimum in partes esse diuisum. Atqui poterimus cogitare in tam multas partes esse diuiduum cogitatione minimum naturale, quàm multis numeris tardissimum corpus à celerrimo fuperatur. Est enim tarditatis & celeritatis in vniuersa natura rerum quaedam analogia: veluti motus rapidissimi primi caeli corporisque tradissimi: quo tarditis aliud moueri non posset, sed potius quiesceret, quàm moueretur: verùm si fingamus minimum naturale in tot partes diuiduum, & singulae quoque partes iisdem numeris diuidi debere videbuntur: quòd dum singulas rapidissimum corpus percurrit, tardissimum rursus vix conficiat millesimae. millesimam cuiusque partem: quod in infinitum intelligere decet: & hinc est, quod diuisionis continui motusque nullum constituant finem.","prev":{"citation":"De natura libri V 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/128"},"next":{"citation":"De natura libri V 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/130"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}