{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 130","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 130","ref":"130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/130.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Verùm si rectè consideremus, haec non ad continui, sed potius ad energiae motus diuisionem referenda videntur: quae quidem esse nequit infinita. Alias dum frigidum aliquid incalescit infiniti quoque fuerint constituendi caloris gradus. non autem infinitum interuallum. est, inter celerrimi tardissimique corporis motus energiam: à qua tamen fit, non autem à continui diuisione, quod aliquid citius aut serius per minima naturalia continuaque feratur: quanquam haec energia nihilominus continuo, per quod mouetur, mensuratur. Verùm haec magis particulatim consideremus. Scimus autem iam generationem substantiae momento temporis fieri: quod formae diuinitus producantur, & Deus tempus non requirat. accidentia verò quae producuntur à substantijs productis in tempore fieri: si tamen motum primi caeli, quo tempus producitur, & reliquus motus accidentium numeratur & mensuratur, excipiamus. Eius enim mutationes per minimas positionis differentias, vel ipse potius eimergentes ex aeternitate praesentium positionum minimarum essentiae, quoad secundum motum per prius & posterius numerari possunt, constituunt tempus, sine verò motu nec prius, nec posterius, nec tempus, sed sola potius aeternitas esset, lis itaque positionum minimarum primi caeli mutationibus per prius & posterius, reliquae mutationes numerantur & mensurantur: quae quatenus à viribus inferioribus & imbecillioribus fiunt, tardius producuntur, non propter continuum, quod cùm in infinitum diuidi dicatur, celeritatis & tarditatis tatis nullam analogiam exhibere potest: sed propter mouentium virium corporumque mobilium differentiam, quemadmodum iam dicebamus.","prev":{"citation":"De natura libri V 129","label":"129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/129"},"next":{"citation":"De natura libri V 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/131"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}