{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 136","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 136","ref":"136","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/136","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/136.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Ergo mundi causam efficientem, & eam quidem aeternam statuere debemus, quae sit ordine, non autem tempore prior: quia cum mundo tempus est productum. Aeternitas est etiam mundo natura, non tamen temporè prior: quoniam inter aeternitatem & tempus nullum tempus fuit, & sine tempore priùs & posteriùs intelligi nequit. Non est autem quod temporis infinitudinem, tanquam aeternitati similem, introducamus: cùm maximè dissimi lis sit: siquidem illa in infinitum diuiditur, & haec prorsus est vna. Itaque minimè decebat ab aeterna causa fieri temporis infinitatem: quae quidem efficiens causa, cum sua vi sit infinita, aliud infinitum facere non debebat. Quamuis enim voluntas qua mundus factus est, quemadmodum & natura diuina perpetua sit, non tamen ob id perpetuum est effectum iudicandum: quia perpetuo voluit hoc opus suum esse certis tum spatij, tum temporis limitibus circumscriptum, non autem in immensum productum. Eum verò qui tempus effecit, & omnia corpora iustis dimensionum terminis conclusit, temporariae mutationi subijci, cisque voluntatem tempore metiri non decet; sic vt cùm eius aeternitate necessario coniuncta sit temporis infinitudo: quae prorsus est generis diuersi: quemadmodum & est diuersa magnitudo ab indiuidua causa, quę magnitudinem fecit, ac proculdubio seorsum à magnitudine consistere potest. Ergo quoniam sensui subiectus est mundus, ac in continuo motu, & quoniam semper eius partes fiunt, aliquando factus est totus.","prev":{"citation":"De natura libri V 135","label":"135","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/135"},"next":{"citation":"De natura libri V 137","label":"137","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/137"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}