{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 145","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/145.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Quid autem obstat, quo minus cum corpore motus corporis per minima naturalia vel tardior vel celerior initium habuerit, qui possit per prius & posterius numerari, & celerrimi corporis, primi scilicet caeli, motu mensurari. Quamuis itaque quod mouetur iam mutatum est, non tamen antequam esset energia mouendi, fuit motus, quae cum corpore mobili principium suum pariter habuisse potest. Eodem autem argumento, quo probant aeternitatem mundi, quamuis temporis & motus partem aeternam facere possint: eum quęlibet etiam minima diuidua sint in infinitum. Quòd autem aiunt, si tempus aeter num non esset, illud aliquando non fuisse: & cum fuisse vox temporis sit, fuisse aliquando tempus cùm non esset tempus, videtur argumentum admodum esse leue. non enim rectè dicimus aliquando tempus non fuisse, sed eius aliquod initium esse. Cùm enim essentiae vox se latiùs, quam essentia non extendat, vltra principium & finem nec essen tia temporis, nec vox quę temporis essentiam significat extendetur. Sed nos defectu verborum multis nominibus cogimur abuti. Hinc etiam intelligere licet, non L. 2. de eae esse verum, quod dicunt, si mundus non est aeternus, vt lo. sit & non sit per infinitum tempus illum potentiam habuis se: quoniam vltra principium eius, quod non erat, nec po tentia, nec tempus fuit: quamuis esset in effectoris aeterna liberaque voluntate. Simile est quod dicunt. Si motus L.8. phys initium fieret, alius continuo motus à quo fieret prę. 6 1. cederet, cùm nihil esse possit sine causa, & sic in anteriora motus in immensum extendetur. Atqui no Motus tus non fit motu, nec etiam mobile: cum generatio mo non fit tus non sit, & moblle fiat per generationem. Insuper motu. aniL. 8. phys. Aeternitatis nominis abusus. Aeternitas in Deo. Infiniti finitum opus. animal quiescens incipit, moueri citra motum priorem, vI & alia, quae motus insitum principium habent, quanuis id Aristoteles negarit. potest autem cum mobili pariter genitus esse motus.","prev":{"citation":"De natura libri V 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/144"},"next":{"citation":"De natura libri V 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/147"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}