{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 147","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/147.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"non ergo verum est, quaecuque mouentur aliunde moueri: nimirum ab eo quod agat, vel impedimentu tollat: na voluntas liberè, non ab alio continuo principio mouet. sed Aristoteles loquitur de motu naturali, qui non fit sine causa, quae sine principio statuenda videtur immota. Atqui tametsi causa sit aeterna, cùm libera sit, necesse non est, vt efa fectum sit aeternum. non igitur impossibile est, vt aliquod sit initium motus: nam diuina voluntas, semper eadem, motus & temporis principium fecit, à quo motum & tem pus vlterius extendit, celerrimumque motum simplicissimo corpori dedit, qui sit certissima mensura, qua reliqui motus omnes cognoscuntur. Sed quo melius quae pertinent ad hac considerationem intelligamus animaduertere debemus, eos qui de mundi aeternitate disputant, aeternitatis nomine abuti: siquidem illud pro temporis infinitudine accipere videntur. Infinitudinem verò temporis ab aeternitate non tantùm diuersam, sed etiam contrariam esse constat: cùm in infinitum diuisa statui debeat, & aeternitas prorsus vna sit & indiuisa: quamuis etiam est infinita. non quod infini tis numeris, vel dimensionibus contineatur: haec enim imbecillitatem & defectum arguent: sed quod omnis numeri sit & dimensionis expers. Est enim in Deo solo perfecta, tum aeternitas, tu bonitas, tum potentia, tum quidquid de eo pronuntiatur: non quidem vt accidens, sed vt eiusdem cum eo tum essentiae, tum naturae: quae quod infinita sit & indiuidua, quodque infinitae plures essentiae nunquam esse possint, iam satis est explicatum. vnde costare potest, quod aetas mundi esse nequit infinita: sed esse potest & debet factoris infiniti finitum opus: quod CAP. IX. LIB. I. quod eum illo nullam habere possit analogiam: quomodo nunquam fuerit analogia finiti cum infinito.","prev":{"citation":"De natura libri V 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/145"},"next":{"citation":"De natura libri V 148","label":"148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/148"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}