{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 148","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 148","ref":"148","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/148","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/148.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"necessa rium autem est, vt infinito bene composito, sit partium decens analogia: quae quidem ab vno principio suam originem ducat. Ab vno namque sumitur omnis analogia, quae nulla inter partes infinitas esse potest: vnde sequitur mundum & tempus esse finitum: quamuis tum hoc, tum ille maximo numero distinguatur: qui totus ex aeternitatis vnitate per prius & posterius sumatur: sic vt prius & posterius, hoc est, praeteritum & futurum, verè nunquam sit, sed tantùm pręsens, quod est inter vtrumque collocatum, frustrà verò magis multiplex & infinitum priùs & posteriùs temporis fingamus, quod non sit in rerum natura, nisi quoad mente memoriaque conseruatur. In hac verò mundi constitutione prius atque posterius ex motu caeli necessarium fuit, ad vicissitudinem omnium rerum: quae cùm consummata fuerit, prius & posterius cessabit. Consummata verò tum erit, cum iustus numerus ordoque fuerit absolutus, & in omnium atque singulorum, ad exactam totius constitutionem, certam analogiam ex aeternitate productam redactus, quem non admitteret temporis infinitudo: quae propterea cum hoc mundo conuenire nequit. multò verò minus cum eo conuenire potes aeternitas indiuisa: qua tamen temporum fines continentur: quemadmodum & omnis essentiae, quantiratis, qualitatis, & comparationis: quae cuncta cùm sint ab infinito, necnon indiuiso principio, plu ra quàm sunt inanibus animorum figmentis cogitare non decet. Cùm itaque motum corporum cęlestium nullum praecesserit tempus, nec post motus finem vllum sit futurum: immo verò cùm nec sine motu prius vllum aut posterius sit, cumque caelo motus factus Motus praestantior. L.8. phys. L. 2. de gen. c. 9.","prev":{"citation":"De natura libri V 147","label":"147","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/147"},"next":{"citation":"De natura libri V 149","label":"149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/149"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}