{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 153","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/153.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"na pariter calidum & frigidum, aut humidum & siccum, in eodem esse nequit. Itaque corpora quae continent quatuor istas primas qualitates tactiles summas, elementa dicuntur: quoniam ex ijs omnia quae tactu habent, & etiam reliqua cuncta primò constituuntur: quę quidem elementa si ex alijs gignerentur, non haec verè, sed illa potius ex quibus fierent prima corpora dicerentur. At hęc elemeta tamem ex sese inuice gignuntur & corrumpuntur: cum conceptae contrariae qualitates tam vehementer auctae fuerint, vt eas formae substantiales ferre non possint, sed cedant materiâ illi formę, quibus consentaneae sunt victrices qualitatis. Verùm quoniam formas elementorum Plato figuris quibusdam comparauit, quod Aristoteles multis modis reprehendit, quid hac de re statuendum videatur, hoc loco breuiter perpendamus. Aristoteles his argumentis vtitur contra Platonem. Quatuor elementa spatium sphaera lunae comprehensum implet, inter figuras verò Platonicas sola pyramis & tessera, nec tamen etiam hae lunae sphaeram, aut vlla aliam implere possunt, qua tamen elementa continentur: at natura non patiatur aliquod vacuum relinqui. Deinde corpus in omnem figura mutabile, quale decebat elementum esse, nullam certam oportet habere figuram: nec etiam intelligi potest, quomodo per figuram habeant elementa principium montus sursum & deorsum.","prev":{"citation":"De natura libri V 152","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/152"},"next":{"citation":"De natura libri V 154","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/154"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}