{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 155","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 155","ref":"155","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/155","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/155.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"In extremis enim elementis diuersae qualitates sunt, & inter ignis caliditatem, atque fluxibilitatem, hoc est, humiditatem, terraeque frigus, & siccitatem, aëris esse caliditatem & humiditatem constitutam: humiditate cum aëre aquam, caliditatem aëris cum igni, frigiditatem aquae cum terra quadam analogia conuenire. Proclus in igni dicit esse tenuitatem, acumen, & mobilitatem: in terra, crassitiem, obtusitatem, & quietem: aërem tenuitate motuque cum igni consentire, aquam cum terra crassitie & obtusitate, cum aëre verò tum hac, tum etiam motu. Verùm analogia potius in iisdem qualitatibus esse debere videtur; vt si tenuitatem, magnitudinem dimensionis, & penetrabilem ignis & aëris vim, cum inferioribus elementis conferamus, & eas qualitates geometricis analogiis constare dicamus quibus mundus hic etiâ inferior veluti firmissimo quoda amoris vinculo connectatur: quarum tamen qualitatu principia in ipsis elementorum formis statuamus. Earum rationes mathematicis quibusdam exemplis à Platonicis, & Pythogoricis explicari solent, cum quibus etiam habent magnam quandam affinitatem. Nam vt inquit Proclus mathematica media quodammodo inter humana diuinaque sunt, per quę incorporea natura videtur incorporaturam, per degenerationem triplicis dimensionis, esse digressa: in qua quoque ternarij vis elucescat. Ad rectu autem elementorum motum rectilineae figurae maximè conueniebant: quę cum esse deberent corporatę solidaeque, necessarioque constentex planis: cuque triagulum primum primum inter plana sit, triplici quoque linea triadisque vi comprehensum, in quod omnes figurae, tum solidae tum planè diuiduntur, principium omnium corporatorum statuendum esse videtur obtinent autem principatum trigoni, qui rectum angulum habent: & ideo Plato potius scalenos, & isosceles adhibuit, ad elementorum compositionem.","prev":{"citation":"De natura libri V 154","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/154"},"next":{"citation":"De natura libri V 156","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/156"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}