{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 158","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 158","ref":"158","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/158","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/158.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":192,"text":"Rarescunt etiam, cùm ad tenuiorum qualitatem & naturam accedunt: vt cum aqua versus aërem in vaporem, aut dum hic versus ignem mutatur. Densantur autem ob contrarias causas. Ita ratio densitudinis & raritatis est duplex. Quatenus autem omnia, non migrantia, de suo loco, facilè cedunt in sese, mollia dicuntur. Manifestum est autem haec multam aqua inconcre tam, atque aërem & ignem continere. Quod verò partes omnes aequabiliter secundum rectitudinem positas habet, leue, quod autem carum inaequabilitate tactum afficit, asperum nominatur. verum iam pro institu to de qualitatibus secundis satis, quae sua originen ex primis qualitatibus tactilibus habent, de quibus iam est dicendum. Sunt autem qualitates tactiles primae, quibus essentia tactus primò constat, & afficitur: qui quidem est in quatuor elementorum temperatura. Quatenus itaque tactus afficitur, efficientur etiam elementa: quae quidem elementa propriè dicuntur, quatenus inuicem agere, nec non à sese affici, possunt: quod fit per primas tactiles qualitates. Sed quoniam hae qualitates primae tactiles cum materia dimensioneque valde sunt. coniunctae, corporis etiam continuitatem afficere diuidereque folent. Sunt autem vti prius diximus, quatuor hae primae tactiles qualitates, nimirum caliditas, humiditas, frigiditas, & siccitas: G iiij inter Rarum & densum. Molle ae durum. Arist. I. 2. de gen. Cal. 4. de","prev":{"citation":"De natura libri V 157","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/157"},"next":{"citation":"De natura libri V 159","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/159"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}