{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 162","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/162.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Caelum autem vtriusque, motus scilicet posterioris atque quietis, summam quandam aptitudinem habere, cumque sit aliorum, nimirum hominum causa factum, prius moueri, deinde quiescere debere videtur. Rursus quaecunque sunt in vniuersa rerum omnium natura, duplicem potestatem habent: vnam qua quid agant, alteram autem qua afficiuntur: nam solus Deus est purissima quaedam & nullis affectionibus obnoxia energia. Quae verò minus ab eo distant, multam agendi potestatem habent, & per affectionem potius praestantiora redduntur: quae longissimè distant, vt haec inferiora corpora, cùm parum agant, plurimis affectionibus, etiam ad interitum, obnoxia sunt. Caelum autem est mediae cuiusdam naturae: cuius quidem affectiones in eius corruptelam non vergunt: & interim tamen afficitur: vt cùm luna vim solis concipit, qua temporibus eclipsis est destituta: planetaeque suos epicyclos accommodant motui solis. Concipit etiam caelum incorporearum substantiarum vires, quibus mouetur & afficitur, sed potius ad suam perfectionem, quemadmodum iam dicebamus. In caelo enim, quamuis aliunde moueatur, nihil violentum est, sed eius affectio perfectio potius dici debet: qua vicissitudinem horum inferiorum moderatur. Ergo caelo motus actionis & eius affectionis, qua haec vniuersitas perfectior reddatur, est magis naturalis: motus autem violentus ad interitum est planè praeter eius, naturam. Postea verò quies illi magis conueniet, ad quam quoque summam aptitudinem habet. Et siquidem quies motui potior est, atque motus omnis ad aliquam quietem tendit, quiescens videtur, caelum magis fore perfectum: & cum eo quoque reliqua rerum natura: praesertim eum motus eius ab externo principio sit, quemadmodum iam dicebamus, qui non tam ad caeli, quàm ad horum inferiorum perfectionem referatur: quam tandem absolutis temporum periodis haec vniuersitas consequatur. Et haec de caeli motu fufficiant hoc loco. De principio motus caelestis. CAP. III.","prev":{"citation":"De natura libri V 161","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/161"},"next":{"citation":"De natura libri V 163","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/163"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}