{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 164","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 164","ref":"164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/164.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"aliquam, à qua mouendi vim habet, illi esse coniunctam, quam etiam animam possimus appellare: quae secundum quosdam etiam fons sit animarum reliquarum. verum quamuis haec natura quodammodo cum caelesti corpore coniuncta sit, cùm non sit eius forma, non fuerit animae nomen illi, sed mentis propriè tribuendum. Insuper ab anima nec animaegigni, nec distribui possint: cum indiuidua sit, & omnium formarum atque adeo etiam animarum sit quaedam superior causa constituenda, propterea Aristoteles singulis orbibus cęlestibus potius intelligentias, quam animas, praeesse scribit: à quibus citra vim moueatur: quae quidem sententia probabilior esse videtur. Cùm animae instrumenta varia, ad operationes vitae necessaria, requirant, & haec non sint in corporibus caelestibus, quae nec nutriuntur, nec incrementum sumunt, nec, quemadmodum haec inferiora, qualitatibus suis mutatur, sed tantum vi mentis per locum positionemve mouentur: quod specie motus ab intelligentia concipiant, ferè quemadmodum musculus intellectus practici, ferrumque speciem magnetis, qua commoueantur: nisi quod in caelo citra vim omnia fiant. Ergo nec animam nabent, nec animalia corpora caelestia sunt, sed vi mentis incorporeae reguntur. Verùm hęc sunt alterius loci, quo rerum incorporearum naturam consideraturi sumus. Cùm itaque corpora cęlestia propriam suam formam habeant, qua sint ad omnem motum, naturae suae consentaneum accommodata, concipiunt vim substantiarum superiorum & incorporearum, qua potentia motus redigatur in diuinae prouidentię consentaneam energiam. Inferiora quoque corpora tum caelestia tum etiam haec omnia, sic concipiunt vim corporum superiorum, vt cuncta conspirentin vnum, & à superioribus inferiora tum regantur, tum conseruantur. Haec est series causarum, quae quidem omnes ab vno principio vim suam habent, ad totam vniuersitatis conseruationem. De figura corporum Caelestium. CAP IIII. Portebat autem multas ob causas.","prev":{"citation":"De natura libri V 163","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/163"},"next":{"citation":"De natura libri V 165","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/165"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}