{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 165","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 165","ref":"165","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/165","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/165.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"caeli motus esset rotundus, & vt ad eum suum motum figura haberet, quae sit ad q eum natura maximè accommodata: proptereaque sphaericam figuram caelum est consecutum, omnium perfectissimam, capacissimam, & minimum obnoxiâ corruptelae. Stellarum verò motus in circulum orbium suorum, & eclipses quoque solis atque lunae rotundiaten facilè demonstrant. Nisi caelum rotundum esset, eius motus semper vnus & idem non esset: cùm per infinitam rectam lineam esse nequeat, vti prius diximus, & inter contrarios secundum rectam lineam motus, necessariò statuatur quies: quae certè caelo, cuius actum nunc oportebat esse continuum, non conueniebat. Quamuis autem, cùm mouendi vim habeat aliunde, quiescere quoque possit, quemadmodum etiam historiis sacris probatur, & vel citius vel serius moueri, tamen ad temporis obseruationem pręstat, vt semper eodem circunducatur motu: quod non fieret, nisi vel aequabiliter rotundum esset vel mouendi vis se continuo tum intenderet, tum remitteret, quod postremum nec naturae, nec rationi consentaneu esse videtur. Queadmodum itaque circulus per semidiametros, ad suum centrum, ita caelu ad eius motus, & ad huius vniuersitatis medium, suam aequabilitate assidua seruat. Cum autem caelestia corpora simplicia sint, probabile est astra cum suis sphaeris eiusdem esse tum naturae tum figuCausarum series, Caelum rotundum. Arist. l. a. de cael. c. L. 2. de cae. L. 2. do cael. Stellae sphaeris suis similes, Stellae continuatae cum suis sphaeris. L. 2. de cael. c. 8. L. 2. de cael. c. 12. L. 2. de cael. c. 12. Corpus quoddam cl lerrimum, quoddam immobi le, reliqui media. L. 2. de cael. c. 12. L. 1. de cael.c 3. caelo C. 1. L. 2. de cael.","prev":{"citation":"De natura libri V 164","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/164"},"next":{"citation":"De natura libri V 168","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/168"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}