{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 177","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 177","ref":"177","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/177","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/177.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Quòd si verò corporum caelestium vires diligenter consideremus, eas multiplices, & alias perpetuas, alias verò mutabiles inueniemus, perpetuae sunt, quae ex eorum essentia proficiscuntur: haec enim cùm incorrupta sit & semae per generis eiusdem, diuersis temporibus diuersas actiones edere nequit. Cùm enim per qualitatem agat, quae sit illius similitudo quaedam & imago, fieri nequit, vt, cùm substantia sit vna semper & eadem, diuersis temporibus etiam sit diuersa, Esset autem diuersa si qualitas eius & imago diuersa foret. Aliae vires corporum caelestium continuò mutantur. Nam alioqui non mutarentur haec inferiora. Acquirunt verò corpora caeles stia mutabiles eas vires aliunde: non quidem è rebus his imis: quae, cùm diuersi generis & quidem abiectioris sint, nullam obtinent in illa superiora potestatem. Oportet igitur vt à sese mutuas, & diuersis temporibus diuersas, aetherei globi concipiant vires, aut vt eas accipiant à substantijs incorporatis, aut vt vtraeque vires conspirantes efficiant vicissitudinem harum omnium rerum inferiorum. Aut si substantiae caelestes non concipiunt incorporeorum vires, oportet saltem incorporea secundum motum & positionem siderum haec inferiora gubernent: quae certè videmus pro differentijs corporum caelestium fieri diuersa. Nam solis sublimitas aestatem, obliquitas hiemem facit: & ex ortu vel occasu siderum tempestates oriri scimus. multi verò sunt in ea sententia, quema admodum paulò ante dicebamus, vt astra tantùm significare putent, quid mentes secundum prouidentiam diuinam sint facturae: quae mentes tum mundi partibus superioribus, tum etiam inferioribus sint diuinitus praefectae. Sunt magnae cuiusprodam auctoritatis viri, qui mentes elementis praeuincijs, & etiam singulis rebus volunt esse fectas; quae tum inter se, tum cum superioribus cumcumque prouidentia Dei conspirent in vnum. At quòd inferiora superiorum vim concipere possint, dubium esse nequit: quòd autem etiam concipiant, ex motibus corporum caelestium, & horum","prev":{"citation":"De natura libri V 176","label":"LIBER SECVNDVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/176"},"next":{"citation":"De natura libri V 178","label":"178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/178"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}