{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 179","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/179.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Quamuis etiam quibusdam, potentioribus scilicet constitutionibus cęli, sidera quoque po tentius mutuas concipiunt vires, quas ad tempus conseruent: tamen quantò recentiores sunt, tantò quoque sunt potentiores: quibus praesenti potiùs, quàm sequenti tempore quippiam agere debebant. Sed ob idipsum haec omnia diligenter consideranda sunt, & inter se conferenda, quò certius aliquid praedicamus: naturales scilicet siderum vires, & quomodo per planetarum & horizontis differentias mutentur perpendendum:) deinde qualitates caelestes & elementorum à rebus omnibus genitis conceptae: postea qualitates, quas mutuas sidera concipiunt, necnon ab incorporeis substantijs, vel alioqui saltem diuinitus productae diligenter sunt inuestigandae. Dicet aliquis, eas substantias incorporeas esse nobis ignotas. At ex obseruatione qualitates, & vires earum aliquo modo nobis possunt esse notae. nam nec ignem calidum sciremus, si non cum quandoque tetigissemus, nec aestatem à sole productam intelligeremus, si non eius sublimitatem oculis nostris cerneremus. Sic cùm similes euentus, ex similibus caeli constitutionibus equinoctiorum & nouiluniorum sequi videamus, nec eos ad solas vires stellarum, quae praesentium potiùs effectorum esse causae possunt, referre possimus, oportet vt alias causas inquiramus: quas cùm in corporibus non inueniamus, substantijs incorporeis eas tribuimus, & singulis mundi partibus mentes praefectas esse dicimus: quae prouidentiam diuinam actionibus suis sequantur, & operibus, naturalibus siderum uim, motum & positionem imitentur; ex quibus sideium derum differentijs propterea, quid effecturae sint; nobis liceat coniectare: necnon etiam ex alijs, quae sunt à nobis iam enumerata.","prev":{"citation":"De natura libri V 178","label":"178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/178"},"next":{"citation":"De natura libri V 180","label":"180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/180"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}