{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 181","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/181.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Ipsa verò forma propriè non gignitur sed diuinitus potius, non ex vlla materia subiecta, procreatur. Nam generatio verè substantiarum, quae constant ex materia formaque, esse putatur. Motus per locum tantum corporum est, quemadmodum & motus incrementi. Anima verò corporaturâ non habet: veluti postea di cemus. Ergo nec motus per locu insitum principium habet. sed quoniam propriè comparatione sui corporis, quatenus cum eo natura coniuncta, illud animatum reddit, & varias profert operationes, anima nome suum adepta videtur, in eo quodamodo gignitur & producitur eius energia Duobus enim modis eam, vt absolutam, & propriam essentiam, ac insuper veluti cum suo corpore connexam, illique vitam tribuentem, considerare solemus. Quatenus igitur propriam essentiam suam habet, est immortalis, quemadmodum postea sumus explicaturi. Quatenus corpori per mortem vita suppeditare desinit, etiam in eo quodam modo corrumpi censetur. gignitur igitur atque corrumpitur in corpore mentis operatio, propter quam anima nominatur: quanquam non operationes, sed ea propriè gigni corrumpique dicuntur, quę ex alio, tanquam ex subiecta materia formaque, fiunt, & alijs formis interitu suo materiam suam concedunt. Quòd autem ex alterius corrupti materia non est animae substantia constituta, quemadmodum substantia corporum, cuius formae genitae, corruptarum formarum materiam apprehendunt, hoc quidem cum alijs omnibus formis habt commune, quae edi by G Googl nec gignuntur aut constituuntur ex alio priori, velut ex praecedente materia, sed diuinitus & simplices procreatę, cumque materia corporum coniunguntur.","prev":{"citation":"De natura libri V 180","label":"180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/180"},"next":{"citation":"De natura libri V 182","label":"182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/182"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}