{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 194","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 194","ref":"194","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/194","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/194.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Sed nos rerum externarum consideratione saepe decipi solemus, in quibus energias & operationes essentiam egredi, per vicina sese diffundere, necnon eadem afficere videmus: veluti dum, suo lumine sol oculos illustrat, & ignis corpora vicina calefacit. At incorporeorum energiae reflectuntur in sese: si tamen ea quae suam essentiam non egrediuntur, reflecti verè dici possunt. Sed nos vulgi vocibus vti cogimur, quibus rerum periti sensa dicentis facile comprehendant. Cùm igitur hîc quod intelligit & intelligitur tanquam duo proferimus, essentiae diuisionem intelligere non debemus, sed essentiam vnam & energiam simplicem, quae cum suapte vi consistar, nec aliunde fiat, nec in alia se diffundat. Sic formae corporeae quaeuis substantiales verorum lintamentorum sui corporis diuinitus expressum characterem continent, ab eorum essentia non distinctum: formae verò separatae vel separabiles, quamuis sint hîc cum corporibus humanis coniunctae, cùm indiuisae sint, varietatem omnium expressam, & indiuisam, insculptam sibi gerunt: quae quidem eatenus sunt etiam mentes appellatae. Quamuis autem, vbi simplices essentiae nihil aliud quam purae quaedam energiae sunt, nullum naturae, sed tantum relationis discrimen agnoscere debemus, nihil obstat, quo minus aliarum energias admittant, & varijs qualitatibus imbuantur.","prev":{"citation":"De natura libri V 193","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/193"},"next":{"citation":"De natura libri V 195","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/195"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}