{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 197","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/197.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"corporearum essentiarum species instrumenta sensuum, tum externa, tum interna afficiunt, & affectionum species ad intellectum trasferuntur: quae cum in instrumentis ad affectionem accommodatissimis nullam differentiam acquirant, similes sunt speciebus externis afficientibus, atque adeo essentijs, à quibus species proficiscuntur. Sic tum incorporea, tum corporea, veritas in animis humanis incorporeo more versatur. Hoc autem est discrimen inter mentes à corporatura separatas & animas, quòd hae per affectiones sui corporis percipiant essentias corporatas; mentes verò citra mediam corporatura. Non enim veniunt species ad incorporea subiecta per interualladimensa, quemadmodum in hac vniuersitate: quia locis, dimensionibus, & interuallis carent. Nec etiam propter eandem causam, corpora suas species ad incorporea, vel incorporea transmittunt eas ad corae pora, per interualla dimensa, sed fine dimensionum interuallis, tum proprias, tum asciticias, tum naturales, tum voluntarias communicant; quatenus ad eas concipiendas subiecta sunt accommodata. Omnis enim essentia, quatenus est bona, & diuinum quiddam habet, continet sui communicandi propensitudinem quadam naturalem: qua concepta, perfectibra quaeque reddantur. verùm haec posterius consideraturi sumus. non est autem mirum quòd animae simplex essentia tam multiplicis veritatis contineat potestarem, cùm vnum genus plurimas species complectatur. Quanquam inter haec maximum discrimen est: quod genus sit in omnibus speciebus, per eas proprijs suis differentijs distinctum. Species autem rerum cum suo genere in ipso sunt intellectu, & intellectus in animae natura. Immo verò, si rectè consideremus, genus est ex omnibus cogitatione depromστ αχ τ 1 LIB. II. CAP. IX. promptum, tanquam materia multorum, quae sit per proprias differentias, tanquam diuersis formis, distincta.","prev":{"citation":"De natura libri V 195","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/195"},"next":{"citation":"De natura libri V 198","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/198"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}