{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 199","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/199.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"In eo itaque vis intellectus possibilis est, quod anima, quanqua actus & forma sit, essentiamque suam retineat, defectu suo, tanqua materia, diuersarum formarum similitudines concipiat, cu quibus iam intelligendi diuersum opus edat. Constat enim à pluribus coniunctis, quàm à singulis separatis, alias actiones prouenire. Sed cum plurimae qualitates, & species cum forma, nimirum anima, tanquam in materia se coniungant, qui fit, quòd omnes semper suas non proferant energias. At ipsae per se solae nihil agunt, sed cum animae, actu se coniungunt, vt color vitri (qui sit alioqui ignauus) cum lumine solis transmisso. Cùm itaque circa propositas species actus animae non versatur, quatenus hae species & energia mentis in vnam energiam non coniunguntur, euidentiam sui nobis ipsae non praebent. Quatenus autem anima species omnes concipit aut concipere potest, materiaeque similis est, possibilis, quatenus circa eas iam versatur, agens intellectus appellatur. Quia verò solus Deus perfecta quaedam est energia, alia cuncta, quoad deficiunt potentiam suam habent, quae quidem ad energiam redigi, & eatenus nouam suam perfectionem acquirere possit, quemadmodum in sensibus externis cernere licet. Diuina verò species sola verè reddit energiam animae perfectam, qua destitutus intellectus noster in maximis tenebris versetur. verum hoc alterius est instituti. hinc intelligere licet, quomodo eadem essentia tum actus, tum potentia sit, diuersa ratione, & quomodo anima praesentis veritatis actus sit, atque potentia futurae: cùm sit non tantùm actus & forma, sed etiam veluti materia, quae comparatione rerum, quas concipit aut concipere potest, sit ad omnem actum parata: cùm naturalem quandam aptitudinem habeat, vt omnes similitudines concipiat, & cum ijs nouos actus, rebus scilicet conceptis consentaneos, producat.","prev":{"citation":"De natura libri V 198","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/198"},"next":{"citation":"De natura libri V 200","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/200"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}