{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 210","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/210.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"In Tim. etiam intellexisse videtur diuinus Plato. Cùm quid& Phaed. quid seipsum mouet immortale esse scribit. Mouet enim seipsum, quod proprias actiones edit: cuius motus vel energia, citra subsidium alterius, ab eodem illo suam omnem originem habet: quae quidem energia cum naturâ separari non possit, est ipsius animę perpetua vita. sed haec pro instituto ad demonstrandam intellectus humani immortalitatem sufficere posse videntur. Intellectum humanum omnibus hominibus non esse communem. CAP. XII. Icent, cùm duplex sit intellectus, agens & possibilis, illum quidem immortalem, sed hunc esse mortalem: & propria operationem, qua cognoscuntur incorporea, potius ad Intelleintellectum agentem debere referri ctus huqui sit omnibus hominibus communis, & ab eorum esmanus sentia natura separatus. At cum Aristot. intellectum hunon est omnibus manum diuinum statuit, de eo loqui videtur, qui cum reli communis. qua materia constituit humana naturam: per quem nos res incorporeas scimus. Mens enim illa communis & indiuidua, communes etiam & indiuiduas actiones edere debebat, & omnes operationum differentiae proprię solis differentijs corporum fuerant tribuendę.","prev":{"citation":"De natura libri V 209","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/209"},"next":{"citation":"De natura libri V 211","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/211"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}