{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 214","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/214.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Constat autem ex sententia philosophorum, multas substantias incorporeas commercium habere cum corporatura: qui mentes orbibus caelestibus, elementis, & compositis praeesse dicunt: quod non fieret nisi corporum vim & varietatem intelligerent, atque virtutem suam ijs (secundum Dei prouidentiam) ad ordinem & rectam huius vniuersitatis moderationem communia carent. Animae verò separatę mentibus similes sunt: quae simile quiddam praestare posse videntur. Dicet aliquis, mentes à prima constitutione mundi partibus gubernandis Dei voluntate praepositas, quae nouum subsidium animarum minimè requirant: & hoc quidem in ijs, quae diuina prouidentia sunt ordini & vicissitudini naturae praefectae suam veritatem habet. verum & aliae multae sunt extra hunc or dinem tum bonae, tum etiam malae: quae se saepe rebus inferioribus immiscent. Nam & cacadaemones sese multis conspicuos obtulisse, corporaturamque varijs modis affecisse scimus: ac simile quiddam etiam animas etiam tum posse, tum fecisse multi multis experimentis comprobarunt. Certè videntur cum corporatura magis cognatae: siquidem cum ea natura semel coniunctae fuerunt, & sunt eam rursus postea recuperaturae. Sunt enim medio quodam inter mentes incorporeas & corporaturam ordine collocatae. quod autem multiplicem suam vim in corpus effundere possint, in hominibus facile cernere licet, quorum corpora tantis, tamque varijs motibus, vi mentis, feruntur.","prev":{"citation":"De natura libri V 212","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/212"},"next":{"citation":"De natura libri V 215","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/215"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}