{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 216","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/216.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Cùm enim dimensio communis non sit, eam corporeis & incorporeis communem facere verè non licet. Esset autem communis, si per eam ab vno quippiam in aliud transferretur. Satis est, quod corpus incorpoream vim recipiat: quae quidem ab incorporeis non mittitur, per prius & posterius temporis atque loci, quo conclusa non sunt incorporata, sed per prius & posterius ordinis atque naturae. verum iam à corporibus concepta temporis atque loci conditiones subit. Quamuis verò incorporea loco non contineantur: praesenae tia tamen ijs virtute sunt, quae loco continentur, substantiae quae recipiunt incorpoream vim vel indimensae sunt vel dimensae. In illis indimensae vires manent: in his materiae conditiones acquirunt, & non citra dimensionem atque spatium in aliam materiam dimensam transferuntur. Quòd si dimensionem cogitatione tollamus, & substantias ipsas atque vires mutuas ac species retineamus, citra spatium & locum ab vnis in alias transferentur. Si verò rursus cogitatione dimensiones adiungamus, substantias extendemus, distinguemus, & spatio quodam superabimus, per quod ab vna quapiam ad aliam quippiam transferatur. Quòd si vnis dimensiones tribuamus, & alijs detrahamus, communicatio virtutis citra dimensionem fiet. verum cùm natura comparatum sit, vt inferius afficiatur à superiori, non autem contra, quo modo corporis motus à substantijs incorporeis percipientur; quo modo citra notitiam eius in corpora vim suam obtinebunt. videmus autem à corporibus caelestis bus elementa, non autem ab his illa commoueri. verum alia ratio est in intellectu: qui concipit etiam species rerum inferiorum: non enim vim patitur, dum complectitur veritatem, sed in energia sua propria versatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 215-2","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/215-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/215-2"},"next":{"citation":"De natura libri V 217","label":"217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/217"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}