{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 230","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/230.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Quaedam in aëre quoque fiunt, quae tantum oculis percipiuntur: veluti cometae, hastae, tela, candelae, pyramides, necnon alia: quae diuersis figuris conspiciuntur, & ab halitu calido siccoque suam originem habent, atque adeo ventos atque siccitatem portendunt. Eadem cum cometis est materia cadentium stellarum: quae cùm in aëris suprema regione consistant, pondere ventisque decidunt deorsum: ac ob id, à qua parte decidere videntur, ventos & hiemem ostendunt. Halitus enim ignei peruenientes ad imam ignis regionem, ibique collecti, densantur & expurgantur, flamma concipiunt, pondereque decidunt deorsum & propter turbatam eam ignis ac aëris regionem, stellae, quae sunt è directo positae, obscurantur, donec medius aër pristinum suum statum recuperarit. Circuli verò circa solem, lunam, atque stellas fiunt ex aqueo vapore, in ima aëris regione radios siderum reflectente qui cum euanescunt, humido consumpto, serenitatem portendunt: si perseuerent pluuiam, & à qua parte rumpuntur, ventos, atque adeo à pluribus partibus disrupti tempestates ostendunt. Galaxias est in aëre summo varijs motibus non obnoxio, genitus, etiam ex lucis repercussu. Quemadmodum & iris: dum in pluuiae guttas incidentes radij solis, vario reflexu producunt varios colores & circuli quidem figura, propter caeli concauitatem cui adhaerere videntur. Sic & pluuiae stellaeque candentes conspiciuntur circuli figura decumbere deorsum.","prev":{"citation":"De natura libri V 228","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/228"},"next":{"citation":"De natura libri V 231","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/231"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}