{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 234","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/234.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Quòd autem humor materia metallorum meritò statuatur, qui sit etiam à frigore concretus, vel hinc intelligere licet: quod à calore liquentur, & fluxibilia reddantur, cum autem hic humor vnctuosus sit quemadmodum earum rerum periti dicere solent facilè non separatur à partibus terrenis, sed est cum ijs optimè commistus, & plenius concepit earum qualitates: quae quidem terrenae partes humidum illud terminant, quemadmodum ipsi dicunt, nec illud alijs siccis adhaerere sinunt. Itaque metalla liquida supra lignum diffluere, nec tamen huic adglutinari videmus: quod etiam est in argento viuo manifestum. Hoc humidum, non tam est illi simile, quod in nobis est radicale, quam illi, quod continuationem partium solidarum facit. Humidum enim radicale, animantibus & stirpibus alimentum innato calori praebet: qui talis non est in metallis: quae non nun triuntur. In lapidibus & gemmis tam tenax humidum non est, quàm in metallis, nec ita commistum: vel saltem qualitates terrenas non tam exactè concepit. Immo verò lapides sicciores verè sunt, plusque continent terrae: vel quod humidum à calor consumptum sit, vel quod à frigore sit expressum, ve quod vtriusque qualitatis vim sit perpessum. Et ideo malleo ductiles non sunt, nec igni liquescunt fluxibilesque redduntur, quemadmodum metalla, quę iam habent humidum cum sicco plene commistum. propterea quoque facilè non cremantur metalla praesertim nobiliora, velut aurum: quòd humidum in eo cu sicco tam firmiter cohereat. Materia itaque metalL ij lorum Metallorum materia humor. Arist. l. 5.","prev":{"citation":"De natura libri V 233","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/233"},"next":{"citation":"De natura libri V 235","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/235"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}