{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 240","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/240.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Itaque cum fuligines & vapores varijs modis commisceatur, quae magis exacte coniunguntur, in nobiliores metalli, vel gemmae, substantiam concrescunt, alia, quia deterioribus, vel multis, confunduntur analogijs, statim dissipantur, vel facilè dissipabile naturam consequuntur. Quemadmodum verò diximus ex atomis quibusdam elementa tota componi, sic etiam in metallis minima quaedam sunt ex minimis elementorum constituta, quae metallorum minima, cum constent ex minimis elementorum, in vnum conspiratibus, his necessario multo sunt maiora. Haec minima rursus in vnum coniunguntur, &, cùm liquida fuetint, superficies suas commiscent, queadmodum prius est explicatum: ac ita maiorem in molem exarescunt. verum ita non commiscent superficies, quin per eius diuersa puncta frequenter se corpuscula quaedam interserant aliena, quae minus pura sinceraque metalla reddunt: ac ob id varijs modis ab his excrementis purgari solent, quo nitidiora fiant. hoc autem accidit ijs, quae citra corruptela possunt ab igne liquari, quod lapidibus atque gemmis perinde non contingit. Gemmę verò pretiosae vix aliquid etiam excrementicium continent, quod talem purgationem requirat. vnum itaque metallum altero purius est, velut aurum, & etiam inter ea quae sunt eiusdem generis vnum est altero magis purum. Sic auri, argenti reliquorumque certi quidam gradus statuuntur inter quos tanquam idea debet intelligi pianè perfecta. Quanqua autem aurum, aliorum comparatione, perfectu sit, non tamen est reliquorum idea, quemadmodum Chymici putant, sed est ab ijs specie distinctum. nam si metalla puritate vel impuritate CAP.","prev":{"citation":"De natura libri V 238","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/238"},"next":{"citation":"De natura libri V 241","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/241"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}