{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 242","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/242.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Continuo verò per omnia viscera terrae confluunt elementorum minima: quae tamen rarissimis temporibus & locis in substantiam metallorum commiscentur: nec artem chymisticam cum arte naturae conferre decet. verum hisce de rebus iam satis. metallorum multę differentiae sunt, in pondere, ductilitate, colore. Grauissimum autem pretiosissimum est, velut aurum: in quo minima maximè compacta sunt, & minimum excrementi admittunt. Perfectissima naque maximè conspirant in vnum leuiora sunt, quae poros habent in quibus humidum minus bene mixtum fuit, quod iam est à calore consumptum. quae sunt exactius commixta, facilius citra dissipationem in amplum extenduntur. Quoniam autem inter metalla magis arctis & exactis analogijs constat aurum, atque deinceps argentum, hinc est quod aurum conflatum esse putent ex argento viuo sulphureque firmo, puro, rubro, sed vtroque minimas in partes diuiso, argentu ex iis minus firmis, ęxactissimè mixtis tamen, sed albis ferrum multo deterioris conditionis est: quod secundum eos constitutum est, ex impuro sulphure ac adustioni obnoxio, & argento viuo pauco sordidoque, multasque partes terrenas ac adustas habente (quemadmodum multa scoria facilè demonstrat, propter quam rubiginem facilè contrahat, qua nec stannum, nec plumbum laborat) stannum ex argento viuo, albo quidem, constare volunt, sed impuro, partim firmo, partim dissipabili, vtroque non bene commisto: vnde quoque balbutiens habetur. Aes ex vtroque crasso, sordido, rubro, partim dissipabili, partim firmo, sed male commisto compositum esse dicunt: quae magis impura sint adhuc in plumbo. verùm, vt ex iis quae prius diximus constare potest, satius fuisset ad analogias ęlementorum cuncta referre, quae nobilissima sit, & minus dissipabilis in auro, deinceps in argento. Grauitas etiam arctae minimorum comprehensioni, poris non peruiae, tribuenda fuerat: in quos poros sese sordes insinuare solent, à quibus etiam arte metalla solent liberari: quod vt melius intelligamus exempla quaedam subiungamus.","prev":{"citation":"De natura libri V 241","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/241"},"next":{"citation":"De natura libri V 243","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/243"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}