{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 245","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 245","ref":"245","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/245","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/245.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"VM ex ijs quae iam diximus constare possit vnde metalla suas habeant vires, hae quam magnae quaque multiplices sint facile cognosci potest. In primis enim propter multam terram magna exsiccandi, & quoniam in multis, vt arsenico, calchanto, sulphure, multae partes igneae sunt, haec etiam calefaciendi magnam vim obtinuerunt: quaedam, vt plumbum, stannum, stibium, ijs igneis partibus destituta, potius refrigerant: nulla metalla tamen sunt, quae humectant. Aurum & argentum ad caloris frigorisque temperamentum accedunt: firmitudinemque, multamque qualitatem caelestem continent: & propterea corpori nostro grata sunt, spiritus recreant atque corroborant, & cerebro cordique non mediocriter coferre creduntur: quemadmodum etiam pleraeque gemmae: veluti margaritae, smaragdi. Sed inter eas magnę differentię sunt quarum nunc exempli causa quasdam explicemus. Adamas alligatus brachio sinistro contra hostes, insaniam & venena putatur conferre: quod sinistrum magis propinquum cordi sit, quàm dextrum, & à corde versus cerebrum facilis sit via. Adamas autem dicitur tanquam inuictus: quod eius minima firmissimè coniuncta sint, nec facilè possint dimoueri: vnde quoque summam quandam duritiè est consecutus: quauis sanguine carneque hirci, petroselino praesertim & silere montano nutriti, necnon plumbo, mollescat. Sed cum ex elementorum corporumque caelestium temperatura robur obtineat, non est mirum, quòd speciem emittat, qua spiritus vitalis vitalis & animalis corroboretur. nam & ferro vim inserit, qua minus à magnete trahatur. hinc est itaque quòd contra venena, insaniam & hostes vtilis esse putatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 244","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/244"},"next":{"citation":"De natura libri V 246","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/246"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}