{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 255","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/255.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"Et tamen in quibusdam imperfectioribus, & ad stirpium naturam propius accidentibus, vt in ser pentibus, muscis, anguillis, quia magnas differentias non habent, dissectae partes aliquadiu formam retinent eandem: quae rursus eriam propius admotae coalescunt: quauis rectè philosophi per partes diuisas formas potius multiplicari, & easdem quidem specie, non tamen numero, manere dicunt. Verum obijciet aliquis, ita, dum coalescunt, post corruptionem mirabilis rursus generatio fiet. Siquidem prius vna forma fuit, post diuisionem duę, post coalitum rursus vna. Sed tamen etiam intellectu difficile, quomodo forma, character vnitatis, sit in partibus diuisis: cùm per ipsam vnum plura sint: quae pariter esse diuisa non possunt. Quomodo namque substantia tum vna sit, tum etiam plures. at quod diuisarum partium plures substantiae sint, est manifestum: quae propterea numero formam eandem non habent. Itaque nec affectiones, nec sensiones earum sunt communes: tanquam sunt inter se substantiae diuersae. Sunt autem quaedam vnum continuitate, quanquam non sunt vnum substantia: velut aurum & argentum in electro, & in stirpibus ac animatibus intermortuis earum partes: sed quae continua non sunt, non videntur eandem numero formam & substantiam habere posse. verum si formam habent, ea tam mul tiplex erit, quam sunt partes diuisae. Si formam suae conpositionis non habent, constabunt tantum elementorum temperatura: velut in electro auri argentique minima, necnon in cadaueribus singulae particulae, siue continuae sint, siue diuisae, quae vel sunt vel non sunt ad formam accommodatae: & hae statim eam à datore formarum habent: velut rami dissecti: quam etiam diutius retinent, siquidem diutius sint ad eam accommodatae: quod partibus animantium dissectis non contingit. Cùm verò rursus coaleseunt alte. ri, si sit hoc idem, cum quo prius fuerant continuatae, deposita secunda forma recuperant priorem.","prev":{"citation":"De natura libri V 254","label":"254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/254"},"next":{"citation":"De natura libri V 256","label":"256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/256"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}