{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 261","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 261","ref":"261","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/261","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/261.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"buendum sit, & an aliqua naturam atque principium motus, actiui saltem, habeant Mhic quaeri potest. Dubium autem esse nequit, quin intelligentiae corporaque cęlestia quibusdam rebus naturalibus insignem quandam vim impertiantur, maximè cùm gignuntur, formaque suam substantialem concipiunt: quo tempore iam superiores illae qualitates in vnam quodammodo substantiam rediguntur ad actionis firmitudinem & perseuerationem, quemadmodum etiam dictum est à nobis prius. Hinc est quod adamantis, smaragdi, cyanei, reliquarumque gemmarum mirae praedicentur virtutes: quae quidem in herbis & stirpibus non sunt inferiores, & quod in singulis rebus priuatis eximię quaedam vires reperiantur, ob exordia suae generationis. Sed an ars alias insuper vires adiungere possit quęri solet. Videmus enim magos ex certa quadam materia, sub certis cęli constitutionibus, certos conficere suffitus & figuras, quibus mira pollicentur. Ita se singulis planetis & astris amicas compositiones ha bere dicunt: alias ad gratiâ comparanda, alias ad inimicos superandos, alias ad aliud aliquod desiderium explendum. Sic & figuras planetarum atque signorum construunt, sub quibusdam constitutionibus caeli, solis exempli gratia ad comparandam potentiam, Veneris ad amorem & alacritatem, Mercurij cotra mor bos. Quin & characteribus atque verbis solis multum tribuunt, quę certè nullam naturalem vim habere videntur.","prev":{"citation":"De natura libri V 260","label":"260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/260"},"next":{"citation":"De natura libri V 262","label":"262","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/262"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}