{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 262","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/262.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Afferunt tamen artis suae probabiles quasdam, vt ipsi putant, rationes; quòd inter res naturales mira quaedam sympathia sit & antipathia, quodque haec inferiora corpora superioribus consentanea sint, quòd cum substantijs corporeis incorporeae substantiae vires suas coniungant, & quòd in omnibus magna vis sit occasionis: in quam certè bonus artifex multum potest: ac eatenus procul dubio magia cum natura videtur esse coniuncta. secundum philosophos Platonicos dimensionum etiam & figurarum rationes sunt in rebus incorporeis: inter quas vnae potiùs, quàm aliae, & in vnis potiùs, quàm in alijs, tenent principatum. videmus autem à coloribus, qui cum figuris percipiuntur, & ab ipsis rerum figuris, atque vocibus, quarum varietas figuris acutis & obtusis tribuitur, nos vehementer com moueri, singulas verò formas substantiales materiam suam incertam figuram stirpis & animantis delineare. Eius generis etiam verba sunt, quae cum suas quoque figuras obtineant, tametsi sint fluxa, pręter vim spiritalem & suam quandam vitam, mentis etiam & significationis coniunctam vim habent. Hae rationes, aliaeque plurimae, magicarum artium auctoritatem tuentur. sed sunt & innumerae, quae fidem omnem illis detrahere videntur. nam quamuis haec in vniuersum esse vera fateamur, particulatim quae singularum vis sit, ignoramus, & quamuis aliqua vis sit, tam magnam tamen, quam magi tradunt, characteribus saltem & verbis vim concedere non possumus: quae cùm sint omnia ferè inanibus superstitionibus plena, à bonis & prudentibus viris meritò damnentur: nam si quae virtus in ijs est, obscurior esse videtur, quàm vt ab humana mente vel inueniri, vel in artem redigi possit. Atqui sunt & alia multa talia minimè contemnenda, dicet aliquis: veluti quòd scammonium bilem, magnes ferrum trahit: quae solo sunt experimento adinuenta.","prev":{"citation":"De natura libri V 261","label":"261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/261"},"next":{"citation":"De natura libri V 263","label":"263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/263"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}