{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 264","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 264","ref":"264","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/264","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/264.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Nec etiam ferè fiunt à magis ea verè quae fieri videntur: sed tantùm species eorum in medium instrumentum sensus communis proseruntur: quod cum sensuum obiecta similia percipiat, & quoniam quae sunt intus praestigijs magicis producta, veritatem externorum referunt, ea quae sunt in instrumento sensus interni ab externis sensibus falso fieri putantur: in quo magna praestigiorum vis est sita: quòd tales species magicis artibus in animum inserantur, quales à rebus externis prouenire solent: fiunt tamen à magis multa, non tantùm in animorum, sed etiam in ipsarum rerum natura: quorum rationes nunc breuiter inquiramus. Characteres & verba non habere vim talem, qualem magi pollicentur. CAP. X. T haec igitur melius intelligamus, paulò rulsus altiùs harum rerum causas repetamus. Quod omnia vel in substantias, vel in accidentia sint diuisa, & quod à substantijs accidentia producantur, iam est satis manifestum: quae fine substantijs nec agere quicquam, nec subsistere possunt. Ita calor ab igne proficiscitur, per quem & ignis calefacit, & alia quoque calefaciunt, quae calorem conceperunt. Sic & in dimensionem sese quodque corpus extendit, per qua alia dimensa corpora excludit, & quod acutum est atque durum, in alia sese insinuare, eaque diuidere potest.","prev":{"citation":"De natura libri V 263","label":"263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/263"},"next":{"citation":"De natura libri V 265","label":"265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/265"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}